CAPUT XXII.

_De sumenda Eucharistia post lapsum_.

Post examinationem carceris sumenda est, maxime autem in nocte Paschæ,

in qua qui non communicat, fidelis non est. Ideo brevia sunt et

stricta apud eos spatia, ne anima fidelis intereat tanto tempore

jejuna medicinæ, Domino dicente: _Nisi manducaveritis carnem Filii

hominis, non habebitis vitam in vobis_ (_Joan_. VI, 54).

Omnia Opera Sancti Patricii All the Works of Saint Patrick · 第 40 / 72 题