LIV.

Sacro ac Ills.^mo Priuato Consilio.

_Ant. Perez._

Cum ex infirmitate jaceam in lecto, nec possim hac de caussa

personaliter comparere ante vos Ills.^mi viri ausus sum hæc verba

ad vos mittere, preter sententiam vnius ex grauioribus causidicis

totius curiæ Parisiensis ne mutus Judicer. Scilicet debere ante

poni sacro isti priuato consilio in reuocatione legum Galliæ quam

continent litteræ Regis in fauorem de Piraneau, reuocari etiam

gratiam factam peregrino viuenti sub custodia, & protectione

christianiss. Mag.^tes Sciente tota Europa. Semper que fuisse

habitam in summo pretio dignitatem regiam in promissis prestandis,

saltem satisfaciendis quando aliquid forte contra leges

promisserunt.

Quanto magis in gratia contra leges reuocanda? Illud etiam me nolle

litigare, consulto tamen prius rege a sacro suo consilio, si adhuc

intercedat vltima & absoluta illius voluntas, sed ei cedere & que

liberaliter mihi concessit liberaliter illi redere. Sed humiliter

peto, vt hec mea berba referantur regi, sicut ille alter, qui

prouocauit a Cesare dormiente ad Cesarem non dormientem: a Rege non

bene informato ad Regem bene informatum. Credibile est enim tantum

Regem rationem, Justitiam, suamque authoritatem antepositurum

voluntati propie, nedum a liene.

_Ant. Perez._

(En la cubierta.) Sacro ac Ills.^mo Consilio.

_Ant. Perez._

Bibl. Nac. de París, Fr., 3.652, fol. 18. Colección Morel Fatio, núm.

XLV.

Estudios históricos del reinado de Felipe II · 第 134 / 140 题