Sunt ibi Assasini, Mahometistae, obedientissimi suo capitaneo,
aestimant enim, quod sola obedientia felicitatem promoveant. Capitaneus
eorum instrui juvenes facit variis linguis et eos mittit in regna ad
serviendum regibus, ut oportuno tempore regem serviens toxico vel alias
perimat. Si occiso rege in terram suam evaserit, honoribus, divitiis et
dignitatibus praemiatur, si autem deprehenditur et occiditur, pro
martyre eum in sua terra colunt.