Habitant in Jerusalem Christiani, dicti Maronitae, haeretici, in
Christo tantum unam voluntatem aut operationem ponentes, pulsant
campanas, ut nos, cum tamen alii orientales lignis templum convocent.
In locutione communi lingua sarracenica loquuntur, in divinis autem
chaldaica. Aliquando reversi sunt ad ecclesiae unitatem, sed iam dudum
recidinaverunt.