VII. Armeniani.

Sunt in Jerusalem Christiani, dicti Armenii, involuti multis erroribus:

inter hos et Graecos est maxima semper discordia propter rituum

varietatem; linguam propriam et litteras singulares habent. Natalem

Domini jejunant nec celebrant, sed Epiphaniam propter Christi baptismum

summo honore venerantur, arctissime XL observant, in tantum, ut nec

pisces nec oleo nec vino utantur, legumina tamen et fructus manducant,

quotiens placet, omnibus horis, quia non putant istis frangi jejunium.

Aquam non ponunt in confectione sacramenti. Feriis sextis carnes

manducant. Infantes communicant. Nullam vigiliam nec quatuor tempora

jejunant, nec quadragesima, in qua etiam dominica die arctissime

abstinent. De purgatorio nihil tenent et de Christo sicut Jacobini

errant.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum · 第 28 / 44 题