I.

Rupis Achaemeniae scopulis ubi uersa sequentum

Pectoribus figit spicula pugna fugax,

Tigris et Euphrates uno se fonte resoluunt

Et mox abiunctis dissociantur aquis.

Si coeant cursumque iterum reuocentur in unum, 5

Confluat alterni quod trahit unda uadi;

Conuenient puppes et uulsi flumine trunci

Mixtaque fortuitos implicet unda modos,

Quos tamen ipsa uagos terrae decliuia casus

Gurgitis et lapsi defluus ordo regit. 10

Sic quae permissis fluitare uidetur habenis

Fors patitur frenos ipsaque lege meat."

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 229 / 252 题