I.

Dixerat orationisque cursum ad alia quaedam tractanda atque expedienda

uertebat. Tum ego: "Recta quidem," inquam, "exhortatio tuaque prorsus

auctoritate dignissima, sed quod tu dudum de prouidentia quaestionem

pluribus aliis implicitam esse dixisti, re experior. Quaero enim an esse

aliquid omnino et quidnam esse casum arbitrere." Tum illa: "Festino,"

inquit; "debitum promissionis absoluere uiamque tibi qua patriam reueharis

aperire. Haec autem etsi perutilia cognitu tamen a propositi nostri tramite

paulisper auersa sunt, uerendumque est ne deuiis fatigatus ad emetiendum

rectum iter sufficere non possis." "Ne id," inquam, "prorsus uereare. Nam

quietis mihi loco fuerit ea quibus maxime delector agnoscere, simul cum

omne disputationis tuae latus indubitata fide constiterit, nihil de

sequentibus ambigatur." Tum illa: "Morem," inquit, "geram tibi," simulque

sic orsa est: "Si quidem," inquit, "aliquis euentum temerario motu nullaque

causarum conexione productum casum esse definiat, nihil omnino casum esse

confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem prorsus uocem esse

decerno. Quis enim coercente in ordinem cuncta deo locus esse ullus

temeritati reliquus potest? Nam nihil ex nihilo exsistere uera sententia

est cui nemo umquam ueterum refragatus est, quamquam id illi non de

operante principio, sed de materiali subiecto hoc omnium de natura rationum

quasi quoddam iecerint fundamentum. At si nullis ex causis aliquid oriatur,

id de nihilo ortum esse uidebitur. Quod si hoc fieri nequit, ne casum

quidem huiusmodi esse possibile est qualem paulo ante definiuimus." "Quid

igitur," inquam, "nihilne est quod uel casus uel fortuitum iure appellari

queat? An est aliquid, tametsi uulgus lateat, cui uocabula ista

conueniant?" "Aristoteles meus id," inquit, "in Physicis et breui et ueri

propinqua ratione definiuit." "Quonam," inquam "modo?" "Quotiens," ait,

"aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis quam

quod intendebatur obtingit, casus uocatur, ut si quis colendi agri causa

fodiens humum defossi auri pondus inueniat. Hoc igitur fortuito quidem

creditur accidisse, uerum non de nihilo est; nam proprias causas habet

quarum inprouisus inopinatusque concursus casum uidetur operatus. Nam nisi

cultor agri humum foderet, nisi eo loci pecuniam suam depositor obruisset,

aurum non esset inuentum. Haec sunt igitur fortuiti causa compendii, quod

ex obuiis sibi et confluentibus causis, non ex gerentis intentione

prouenit. Neque enim uel qui aurum obruit uel qui agrum exercuit ut ea

pecunia reperiretur intendit; sed uti dixi, quo ille obruit hunc fodisse

conuenit atque concurrit. Licet igitur definire casum esse inopinatum ex

confluentibus causis in his quae ob aliquid geruntur euentum; concurrere

uero atque confluere causas facit ordo ille ineuitabili conexione

procedens; qui de prouidentiae fonte descendens cuncta suis locis

temporibusque disponit.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 226 / 252 题