V.

Hic ego: "Video," inquam, "quae sit uel felicitas uel miseria in ipsis

proborum atque improborum meritis constituta. Sed in hac ipsa fortuna

populari non nihil boni maliue inesse perpendo. Neque enim sapientum

quisquam exul inops ignominiosusque esse malit, potius quam pollens opibus,

honore reuerendus, potentia ualidus, in sua permanens urbe florere. Sic

enim clarius testatiusque sapientiae tractatur officium, cum in

contingentes populos regentium quodam modo beatitudo transfunditur, cum

praesertim carcer, nex[154] ceteraque legalium tormenta poenarum

perniciosis potius ciuibus propter quos etiam constituta sunt debeantur.

Cur haec igitur uersa uice mutentur scelerumque supplicia bonos premant,

praemia uirtutum mali rapiant, uehementer admiror, quaeque tam iniustae

confusionis ratio uideatur ex te scire desidero. Minus etenim mirarer, si

misceri omnia fortuitis casibus crederem. Nunc stuporem meum deus rector

exaggerat. Qui cum saepe bonis iucunda, malis aspera contraque bonis dura

tribuat, malis optata concedat, nisi causa deprehenditur, quid est quod a

fortuitis casibus differre uideatur?" "Nec mirum," inquit, "si quid ordinis

ignorata ratione temerarium confusumque credatur. Sed tu quamuis causam

tantae dispositionis ignores, tamen quoniam bonus mundum rector temperat,

recte fieri cuncta ne dubites.

[154] lex _plerique codd._

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 209 / 252 题