Tum ego: "Fateor," inquam, "nec iniuria dici uideo uitiosos, tametsi humani
corporis speciem seruent, in beluas tamen animorum qualitate mutari; sed
quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saeuit, id ipsum eis licere
noluissem." "Nec licet," inquit, "uti conuenienti monstrabitur loco. Sed
tamen si id ipsum quod eis licere creditur auferatur, magna ex parte
sceleratorum hominum poena releuetur. Etenim quod incredibile cuiquam forte
uideatur, infeliciores esse necesse est malos, cum cupita perfecerint, quam
si ea quae cupiunt implere non possint. Nam si miserum est uoluisse praua,
potuisse miserius est, sine quo uoluntatis miserae langueret effectus.
Itaque cum sua singulis miseria sit, triplici infortunio necesse est
urgeantur quos uideas scelus uelle, posse, perficere." "Accedo," inquam,
"sed uti hoc infortunio cito careant patrandi sceleris possibilitate
deserti uehementer exopto." "Carebunt," inquit, "ocius quam uel tu forsitan
uelis uel illi sese aestiment esse carituros. Neque enim est aliquid in tam
breuibus uitae metis ita serum quod exspectare longum immortalis praesertim
animus putet: quorum magna spes et excelsa facinorum machina repentino
atque insperato saepe fine destruitur, quod quidem illis miseriae modum
statuit.
Nam si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior nequam;
quos infelicissimos esse iudicarem, si non eorum malitiam saltem mors
extrema finiret. Etenim si de prauitatis infortunio uera conclusimus,
infinitam liquet esse miseriam quam esse constat aeternam." Tum ego: "Mira
quidem," inquam, "et concessu difficilis inlatio, sed his eam quae prius
concessa sunt nimium conuenire cognosco." "Recte," inquit, "aestimas. Sed
qui conclusioni accedere durum putat, aequum est uel falsum aliquid
praecessisse demonstret uel collocationem propositionum non esse efficacem
necessariae conclusionis ostendat; alioquin concessis praecedentibus nihil
prorsus est quod de inlatione causetur. Nam hoc quoque quod dicam non minus
mirum uideatur, sed ex his quae sumpta sunt aeque est necessarium."
"Quidnam?" inquam. "Feliciores," inquit, "esse improbos supplicia luentes
quam si eos nulla iustitiae poena coerceat. Neque id nunc molior quod
cuiuis ueniat in mentem, corrigi ultione prauos mores et ad rectum
supplicii terrore deduci, ceteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi,
sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror impunitos, tametsi
nulla ratio correctionis, nullus respectus habeatur exempli." "Et quis
erit," inquam, "praeter hos alius modus?" Et illa: "Bonos," inquit, "esse
felices, malos uero miseros nonne concessimus?" "Ita est," inquam. "Si
igitur," inquit, "miseriae cuiuspiam bonum aliquid addatur, nonne felicior
est eo cuius pura ac solitaria sine cuiusquam boni admixtione miseria est?"
"Sic," inquam, "uidetur." "Quid si eidem misero qui cunctis careat bonis,
praeter ea quibus miser est malum aliud fuerit adnexum, nonne multo
infelicior eo censendus est cuius infortunium boni participatione
releuatur?" "Quidni?" inquam. "Sed puniri improbos iustum, impunitos uero
elabi iniquum esse manifestum est." "Quis id neget?" "Sed ne illud quidem,"
ait, "quisquam negabit bonum esse omne quod iustum est contraque quod
iniustum est malum." Liquere, respondi.[151] "Habent igitur improbi, cum
puniuntur, quidem boni aliquid adnexum poenam ipsam scilicet quae ratione
iustitiae bona est, idemque cum supplicio carent, inest eis aliquid
ulterius mali ipsa impunitas quam iniquitatis merito malum esse confessus
es." "Negare non possum." "Multo igitur infeliciores improbi sunt iniusta
impunitate donati quam iusta ultione puniti." Tum ego: "Ista quidem
consequentia sunt eis quae paulo ante conclusa sunt.
Sed quaeso," inquam, "te, nullane animarum supplicia post defunctum morte
corpus relinquis?" "Et magna quidem," inquit, "quorum alia poenali
acerbitate, alia uero purgatoria clementia exerceri puto. Sed nunc de his
disserere consilium non est. Id uero hactenus egimus, ut quae indignissima
tibi uidebatur malorum potestas eam nullam esse cognosceres quosque
impunitos querebare, uideres numquam improbitatis suae carere suppliciis,
licentiam quam cito finiri precabaris nec longam esse disceres
infelicioremque fore, si diuturnior, infelicissimam uero, si esset aeterna;
post haec miseriores esse improbos iniusta impunitate dimissos quam iusta
ultione punitos. Cui sententiae consequens est ut tum demum grauioribus
suppliciis urgeantur, cum impuniti esse creduntur."
Tum ego: "Cum tuas," inquam, "rationes considero, nihil dici uerius puto.
At si ad hominum iudicia reuertar, quis ille est cui haec non credenda modo
sed saltem audienda uideantur?" "Ita est," inquit illa. "Nequeunt enim
oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuae ueritatis attollere,
similesque auibus sunt quarum intuitum nox inluminat dies caecat. Dum enim
non rerum ordinem, sed suos intuentur affectus, uel licentiam uel
impunitatem scelerum putant esse felicem. Vide autem quid aeterna lex
sanciat. Melioribus animum conformaueris, nihil opus est iudice praemium
deferente tu te ipse excellentioribus addidisti. Studium ad peiora
deflexeris, extra ne quaesieris ultorem. Tu te ipse in deteriora trusisti,
ueluti si uicibus sordidam humum caelumque respicias, cunctis extra
cessantibus ipsa cernendi ratione nunc caeno nunc sideribus interesse
uidearis. At uulgus ista non respicit. Quid igitur? Hisne accedamus quos
beluis similes esse monstrauimus? Quid si quis amisso penitus uisu ipsum
etiam se habuisse obliuisceretur intuitum nihilque sibi ad humanam
perfectionem deesse arbitraretur, num uidentes eadem caecos putaremus? Nam
ne illud quidem adquiescent quod aeque ualidis rationum nititur
firmamentis: infeliciores eos esse qui faciant quam qui patiantur
iniuriam." "Vellem," inquam, "has ipsas audire rationes." "Omnem," inquit,
"improbum num supplicio dignum negas?" "Minime." "Infelices uero esse qui
sint improbi multipliciter liquet." "Ita," inquam. "Qui igitur supplicio
digni sunt miseros esse non dubitas?" "Conuenit," inquam. "Si igitur
cognitor," ait, "resideres, cui supplicium inferendum putares, eine qui
fecisset an qui pertulisset iniuriam?" "Nec ambigo," inquam, "quin perpesso
satisfacerem dolore facientis." "Miserior igitur tibi iniuriae inlator quam
acceptor esse uideretur." "Consequitur," inquam. "Hinc igitur aliis de
causis ea radice nitentibus, quod turpitudo suapte natura miseros faciat,
apparet inlatam cuilibet iniuriam non accipientis sed inferentis esse
miseriam." "Atqui nunc," ait, "contra faciunt oratores. Pro his enim qui
graue quid acerbumque perpessi sunt miserationem iudicum excitare conantur,
cum magis admittentibus iustior miseratio debeatur; quos non ab iratis sed
a propitiis potius miserantibusque accusatoribus ad iudicium ueluti aegros
ad medicum duci oportebat, ut culpae morbos supplicio resecarent. Quo pacto
defensorum opera uel tota frigeret, uel si prodesse hominibus mallet, in
accusationis habitum uerteretur, Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula
uirtutem relictam fas esset aspicere uitiorumque sordes poenarum
cruciatibus se deposituros uiderent compensatione adipiscendae probitatis,
nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se
totos accusatoribus iudicibusque permitterent. Quo fit ut apud sapientes
nullus prorsus odio locus relinquatur. Nam bonos quis nisi stultissimus
oderit? Malos uero odisse ratione caret. Nam si, uti corporum languor, ita
uitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime
dignos odio sed potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi
sed miserandi sunt quorum mentes omni languore atrocior urget improbitas.
[151] Sed puniri ... respondi _quae infra_ (_in pag. 328 l. 73_) _post_
ultioni puniti _in codicibus habentur huc transponenda esse censuit P.
Langenus, demonstrauit A. Engelbrecht._