I.

Haec cum Philosophia dignitate uultus et oris grauitate seruata leniter

suauiterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus

intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi. Et: "O," inquam, "ueri

praeuia luminis quae usque adhuc tua fudit oratio, cum sui speculatione

diuina tum tuis rationibus inuicta patuerunt, eaque mihi etsi ob iniuriae

dolorem nuper oblita non tamen antehac prorsus ignorata dixisti. Sed ea

ipsa est uel maxima nostri causa maeroris, quod, cum rerum bonus rector

exsistat, uel esse omnino mala possint uel impunita praetereant; quod solum

quanta dignum sit admiratione profecto consideras. At huic aliud maius

adiungitur. Nam imperante florenteque nequitia uirtus non solum praemiis

caret, uerum etiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum

facinorum supplicia luit. Quae fieri in regno scientis omnia, potentis

omnia sed bona tantummodo uolentis dei nemo satis potest nec admirari nec

conqueri."

Tum illa: "Et esset," inquit, "infiniti stuporis omnibusque horribilius

monstris, si, uti tu aestimas, in tanti uelut patrisfamilias dispositissima

domo uilia uasa colerentur, pretiosa sordescerent. Sed non ita est. Nam si

ea quae paulo ante conclusa sunt inconuulsa seruantur, ipso de cuius nunc

regno loquimur auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos

uero abiectos semper atque inbecillos nec sine poena umquam esse uitia nec

sine praemio uirtutes, bonis felicia, malis semper infortunata contingere

multaque id genus quae sopitis querelis firma te soliditate corroborent. Et

quoniam uerae formam beatitudinis me dudum monstrante uidisti, quo etiam

sita sit agnouisti, decursis omnibus quae praemittere necessarium puto,

uiam tibi quae te domum reuehat ostendam. Pennas etiam tuae menti quibus se

in altum tollere possit adfigam, ut perturbatione depulsa sospes in patriam

meo ductu, mea semita, meis etiam uehiculis reuertaris.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 192 / 252 题