XII.

Tum ego: "Platoni," inquam, "uehementer assentior, nam me horum iam secundo

commemoras, primum quod memoriam corporea contagione, dehinc cum maeroris

mole pressus amisi." Tum illa: "Si priora," inquit, "concessa respicias, ne

illud quidem longius aberit quin recorderis quod te dudum nescire confessus

es." "Quid?" inquam. "Quibus," ait illa, "gubernaculis mundus regatur."

"Memini," inquam, "me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas,

licet iam prospiciam, planius tamen ex te audire desidero." "Mundum,"

inquit, "hunc deo regi paulo ante minime dubitandum putabas." "Ne nunc

quidem arbitror," inquam, "nec umquam dubitandum putabo quibusque in hoc

rationibus accedam breuiter exponam. Mundus hic ex tam diuersis

contrariisque partibus in unam formam minime conuenisset, nisi unus esset

qui tam diuersa coniungeret. Coniuncta uero naturarum ipsa diuersitas

inuicem discors dissociaret atque diuelleret, nisi unus esset qui quod

nexuit contineret. Non tam uero certus naturae ordo procederet nec tam

dispositos motus locis, temporibus, efficientia, spatiis, qualitatibus

explicarent, nisi unus esset qui has mutationum uarietates manens ipse

disponeret. Hoc quidquid est quo condita manent atque agitantur, usitato

cunctis uocabulo deum nomino."

Tum illa: "Cum haec," inquit, "ita sentias, paruam mihi restare operam puto

ut felicitatis compos patriam sospes reuisas. Sed quae proposuimus

intueamur. Nonne in beatitudine sufficientiam numerauimus deumque

beatitudinem ipsam esse consensimus?" "Ita quidem." "Et ad mundum igitur,"

inquit, "regendum nullis extrinsecus adminiculis indigebit; alioquin si quo

egeat, plenam sufficientiam non habebit." "Id," inquam, "ita est

necessarium." "Per se igitur solum cuncta disponit." "Negari," inquam,

"nequit." "Atqui deus ipsum bonum esse monstratus est." "Memini," inquam.

"Per bonum igitur cuncta disponit, si quidem per se regit omnia quem bonum

esse consensimus et hic est ueluti quidam clauus atque gubernaculum quo

mundana machina stabilis atque incorrupta seruatur." "Vehementer

assentior," inquam, "et id te paulo ante dicturam tenui licet suspicione

prospexi." "Credo;" inquit, "iam enim ut arbitror uigilantius ad cernenda

uera oculos deducis. Sed quod dicam non minus ad contuendum patet." "Quid?"

inquam. "Cum deus," inquit, "omnia bonitatis clauo gubernare iure credatur

eademque omnia sicuti docui ad bonum naturali intentione festinent, num

dubitari potest quin uoluntaria regantur seque ad disponentis nutum ueluti

conuenientia contemperataque rectori sponte conuertant?" "Ita," inquam,

"necesse est; nec beatum regimen esse uideretur, si quidem detrectantium

iugum foret, non obtemperantium salus." "Nihil est igitur quod naturam

seruans deo contraire conetur." "Nihil," inquam. "Quod si conetur," ait,

"num tandem proficiet quidquam aduersus eum quem iure beatitudinis

potentissimum esse concessimus?" "Prorsus," inquam, "nihil ualeret." "Non

est igitur aliquid quod summo huic bono uel uelit uel possit obsistere."

"Non," inquam, "arbitror." "Est igitur summum," inquit, "bonum quod regit

cuncta fortiter suauiterque disponit." Tum ego: "Quam," inquam, "me non

modo ea quae conclusa est summa rationum, uerum multo magis haec ipsa

quibus uteris uerba delectant, ut tandem aliquando stultitiam magna

lacerantem sui pudeat."

"Accepisti," inquit, "in fabulis lacessentes caelum Gigantas; sed illos

quoque, uti condignum fuit, benigna fortitudo disposuit. Sed uisne rationes

ipsas inuicem collidamus? Forsitan ex huiusmodi conflictatione pulchra

quaedam ueritatis scintilla dissiliat." "Tuo," inquam, "arbitratu." "Deum,"

inquit, "esse omnium potentem nemo dubitauerit." "Qui quidem," inquam,

"mente consistat, nullus prorsus ambigat." "Qui uero est," inquit, "omnium

potens, nihil est quod ille non possit." "Nihil," inquam. "Num igitur deus

facere malum potest?" "Minime," inquam. "Malum igitur," inquit, "nihil est,

cum id facere ille non possit, qui nihil non potest." "Ludisne," inquam,

"me inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quae nunc quidem qua

egrediaris introeas, nunc uero quo introieris egrediare, an mirabilem

quendam diuinae simplicitatis orbem complicas? Etenim paulo ante

beatitudine incipiens eam summum bonum esse dicebas quam in summo deo sitam

loquebare. Ipsum quoque deum summum esse bonum plenamque beatitudinem

disserebas; ex quo neminem beatum fore nisi qui pariter deus esset quasi

munusculum dabas. Rursus ipsam boni formam dei ac beatitudinis loquebaris

esse substantiam ipsumque unum id ipsum esse bonum docebas quod ab omni

rerum natura peteretur. Deum quoque bonitatis gubernaculis uniuersitatem

regere disputabas uolentiaque cuncta parere nec ullam mali esse naturam.

Atque haec nullis extrinsecus sumptis sed ex altero altero fidem trahente

insitis domesticisque probationibus explicabas."

Tum illa: "Minime," inquit, "ludimus remque omnium maximam dei munere quem

dudum deprecabamur exegimus. Ea est enim diuinae forma substantiae ut neque

in externa dilabatur nec in se externum aliquid ipsa suscipiat, sed, sicut

de ea Parmenides ait:

[Greek: Pantothen eukuklou sphairaes enalinkion onkoi],

rerum orbem mobilem rotat, dum se immobilem ipsa conseruat. Quod si

rationes quoque non extra petitas sed intra rei quam tractabamus ambitum

collocatas agitauimus, nihil est quod admirere, cum Platone sanciente

didiceris cognatos de quibus loquuntur rebus oportere esse sermones.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 182 / 252 题