Quid autem de corporis uoluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena
est anxietatis; satietas uero poenitentiae? Quantos illae morbos, quam
intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent
referre corporibus! Quarum motus quid habeat iucunditatis, ignoro. Tristes
uero esse uoluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum uolet,
intelleget. Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est quin pecudes
quoque beatae esse dicantur quarum omnis ad explendam corporalem lacunam
festinat intentio. Honestissima quidem coniugis foret liberorumque
iucunditas, sed nimis e natura dictum est nescio quem filios inuenisse
tortorem; quorum quam sit mordax quaecumque condicio, neque alias expertum
te neque nunc anxium necesse est admonere. In quo Euripidis mei sententiam
probo, qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.