Gloria uero quam fallax saepe, quam turpis est! Vnde non iniuria tragicus
exclamat:
[Greek: O doxa doxa murioisi dae broton
ouden gegosi bioton onkosas megan.]
Plures enim magnum saepe nomen falsis uulgi opinionibus abstulerunt; quo
quid turpius excogitari potest? Nam qui falso praedicantur, suis ipsi
necesse est laudibus erubescant. Quae si etiam meritis conquisita sit, quid
tamen sapientis adiecerit conscientiae qui bonum suum non populari rumore,
sed conscientiae ueritate metitur? Quod si hoc ipsum propagasse nomen
pulchrum uidetur, consequens est ut foedum non extendisse iudicetur. Sed
cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius
fama hominis nequeat peruenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum, pro
maxima parte terrarum uideatur inglorius. Inter haec uero popularem gratiam
ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio prouenit nec umquam
firma perdurat. Iam uero quam sit inane quam futtile nobilitatis nomen,
quis non uideat? Quae si ad claritudinem refertur, aliena est. Videtur
namque esse nobilitas quaedam de meritis ueniens laus parentum. Quod si
claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est qui
praedicantur. Quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non
efficit. Quod si quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut
inposita nobilibus necessitudo uideatur ne a maiorum uirtute degeneret.