Iam cantum illa finiuerat, cum me audiendi auidum stupentemque arrectis
adhuc auribus carminis mulcedo defixerat. Itaque paulo post: "O," inquam,
"summum lassorum solamen animorum quam tu me uel sententiarum pondere uel
canendi etiam iucunditate refouisti! Adeo ut iam me post haec inparem
fortunae ictibus esse non arbitrer. Itaque remedia quae paulo acriora esse
dicebas, non modo non perhorresco, sed audiendi auidus uehementer
efflagito." Tum illa "Sensi," inquit, "cum uerba nostra tacitus attentusque
rapiebas, eumque tuae mentis habitum uel exspectaui uel, quod est uerius,
ipsa perfeci. Talia sunt quippe quae restant, ut degustata quidem mordeant,
interius autem recepta dulcescant. Sed quod tu te audiendi cupidum dicis,
quanto ardore flagrares, si quonam te ducere aggrediamur agnosceres!"
"Quonam?" inquam. "Ad ueram," inquit, "felicitatem, quam tuus quoque
somniat animus, sed occupato ad imagines uisu ipsam illam non potest
intueri." Tum ego: "Fac obsecro et quae illa uera sit, sine cunctatione
demonstra." "Faciam," inquit illa, "tui causa libenter. Sed quae tibi causa
notior est, eam prius designare uerbis atque informare conabor ut ea
perspecta cum in contrariam partem flexeris oculos, uerae beatitudinis
speciem possis agnoscere.