VIII.

Sed ne me inexorabile contra fortunam gerere bellum putes, est aliquando

cum de hominibus illa, fallax illa nihil, bene mereatur, tum scilicet cum

se aperit, cum frontem detegit moresque profitetur. Nondum forte quid

loquar intellegis. Mirum est quod dicere gestio, eoque sententiam uerbis

explicare uix queo. Etenim plus hominibus reor aduersam quam prosperam

prodesse fortunam. Illa enim semper specie felicitatis cum uidetur blanda,

mentitur; haec semper uera est, cum se instabilem mutatione demonstrat.

Illa fallit, haec instruit, illa mendacium specie bonorum mentes fruentium

ligat, haec cognitione fragilis felicitatis absoluit. Itaque illam uideas

uentosam, fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et

ipsius aduersitatis exercitatione prudentem. Postremo felix a uero bono

deuios blanditiis trahit, aduersa plerumque ad uera bona reduces unco

retrahit. An hoc inter minima aestimandum putas quod amicorum tibi fidelium

mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit, haec tibi certos

sodalium uultus ambiguosque secreuit, discedens suos abstulit, tuos

reliquit? Quanti hoc integer, ut uidebaris tibi fortunatus, emisses! Nunc

et amissas opes querere; quod pretiosissimum diuitiarum genus est amicos

inuenisti.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 128 / 252 题