VII.

Tum ego: "Scis," inquam, "ipsa minimum nobis ambitionem mortalium rerum

fuisse dominatam. Sed materiam gerendis rebus optauimus quo ne uirtus

tacita consenesceret." Et illa: "Atqui hoc unum est quod praestantes quidem

natura mentes sed nondum ad extremam manum uirtutum perfectione perductas

allicere possit, gloriae scilicet cupido et optimorum in rem publicam fama

meritorum; quae quam sit exilis et totius uacua ponderis, sic considera.

Omnem terrae ambitum, sicuti astrologicis demonstrationibus accepisti, ad

caeli spatium puncti constat obtinere rationem, id est ut, si ad caelestis

globi magnitudinem conferatur, nihil spatii prorsus habere iudicetur. Huius

igitur tam exiguae in mundo regionis quarta fere portio est, sicut

Ptolomaeo probante didicisti, quae nobis cognitis animantibus incolatur.

Huic quartae, si quantum maria paludesque premunt quantumque siti uasta

regio distenditur cogitatione subtraxeris, uix angustissima inhabitandi

hominibus area relinquetur. In hoc igitur minimo puncti quodam puncto

circumsaepti atque conclusi de peruulganda fama, de proferendo nomine

cogitatis? Aut quid habeat amplum magnificumque gloria tam angustis

exiguisque limitibus artata? Adde quod hoc ipsum breuis habitaculi saeptum

plures incolunt nationes lingua, moribus, totius uitae ratione distantes,

ad quas tum difficultate itinerum tum loquendi diuersitate tum commercii

insolentia non modo fama hominum singulorum sed ne urbium quidem peruenire

queat. Aetate denique Marci Tullii, sicut ipse quodam loco significat,

nondum Caucasum montem Romanae rei publicae fama transcenderat, et erat

tunc adulta Parthis etiam ceterisque id locorum gentibus formidolosa.

Videsne igitur quam sit angusta, quam compressa gloria quam dilatare ac

propagare laboratis? An ubi Romani nominis transire fama nequit, Romani

hominis gloria progredietur? Quid quod diuersarum gentium mores inter se

atque instituta discordant, ut quod apud alios laude apud alios supplicio

dignum iudicetur. Quo fit ut si quem famae praedicatio delectat, huic in

plurimos populos nomen proferre nullo modo conducat. Erit igitur peruagata

inter suos gloria quisque contentus et intra unius gentis terminos

praeclara illa famae inmortalitas coartabitur.

Sed quam multos clarissimos suis temporibus uiros scriptorum inops deleuit

obliuio! Quamquam quid ipsa scripta proficiant, quae cum suis auctoribus

premit longior atque obscura uetustas? Vos uero inmortalitatem uobis

propagare uidemini, cum futuri famam temporis cogitatis. Quod si

aeternitatis infinita spatia pertractes, quid habes quod de nominis tui

diuturnitate laeteris? Vnius etenim mora momenti, si decem milibus

conferatur annis, quoniam utrumque spatium definitum est, minimam, licet,

habet tamen aliquam portionem. At hic ipse numerus annorum eiusque

quamlibet multiplex ad interminabilem diuturnitatem ne comparari quidem

potest. Etenim finitis ad se inuicem fuerit quaedam, infiniti uero atque

finiti nulla umquam poterit esse collatio. Ita fit ut quamlibet prolixi

temporis fama, si cum inexhausta aeternitate cogitetur, non parua sed plane

nulla esse uideatur. Vos autem nisi ad populares auras inanesque rumores

recte facere nescitis et relicta conscientiae uirtutisque praestantia de

alienis praemia sermunculis postulatis. Accipe in huiusmodi arrogantiae

leuitate quam festiue aliquis inluserit. Nam cum quidam adortus esset

hominem contumeliis, qui non ad uerae uirtutis usum sed ad superbam gloriam

falsum sibi philosophi nomen induerat, adiecissetque iam se sciturum, an

ille philosophus esset, si quidem illatas iniurias leniter patienterque

tolerasset, ille patientiam paulisper adsumpsit acceptaque contumelia uelut

insultans: 'Iam tandem,' inquit, 'intellegis me esse philosophum?' Tum ille

nimium mordaciter: 'Intellexeram,' inquit, 'si tacuisses.' Quid autem est

quod ad praecipuos uiros, de his enim sermo est, qui uirtute gloriam

petunt, quid, inquam, est quod ad hos de fama post resolutum morte suprema

corpus attineat? Nam si, quod nostrae rationes credi uetant, toti moriuntur

homines, nulla est omnino gloria, cum is cuius ea esse dicitur non exstet

omnino. Sin uero bene sibi mens conscia terreno carcere resoluta caelum

libera petit, nonne omne terrenum negotium spernat quae se caelo fruens

terrenis gaudet exemptam?

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 124 / 252 题