V.

Felix nimium prior aetas

Contenta fidelibus aruis

Nec inerti perdita luxu,

Facili quae sera solebat

Ieiunia soluere glande. 5

Non Bacchica munera norant

Liquido confundere melle

Nec lucida uellera Serum

Tyrio miscere ueneno.

Somnos dabat herba salubres, 10

Potum quoque lubricus amnis,

Vmbras altissima pinus.

Nondum maris alta secabat

Nec mercibus undique lectis

Noua litora uiderat hospes. 15

Tunc classica saeua tacebant,

Odiis neque fusus acerbis

Cruor horrida tinxerat arua.

Quid enim furor hosticus ulla

Vellet prior arma mouere, 20

Cum uulnera saeua uiderent

Nec praemia sanguinis ulla?

Vtinam modo nostra redirent

In mores tempora priscos!

Sed saeuior ignibus Aetnae 25

Feruens amor ardet habendi.

Heu primus quis fuit ille

Auri qui pondera tecti

Gemmasque latere uolentes

Pretiosa pericula fodit? 30

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 118 / 252 题