V.

Sed quoniam rationum iam in te mearum fomenta descendunt, paulo

ualidioribus utendum puto. Age enim si iam caduca et momentaria fortunae

dona non essent, quid in eis est quod aut uestrum umquam fieri queat aut

non perspectum consideratumque uilescat? Diuitiaene uel uestra uel sui

natura pretiosae sunt? Quid earum potius, aurumne an uis congesta pecuniae?

Atqui haec effundendo magis quam coaceruando melius nitent, si quidem

auaritia semper odiosos, claros largitas facit. Quod si manere apud quemque

non potest quod transfertur in alterum, tunc est pretiosa pecunia cum

translata in alios largiendi usu desinit possideri. At eadem si apud unum

quanta est ubique gentium congeratur, ceteros sui inopes fecerit. Et uox

quidem tota pariter multorum replet auditum; uestrae uero diuitiae nisi

comminutae in plures transire non possunt. Quod cum factum est, pauperes

necesse est faciant quos relinquunt. O igitur angustas inopesque diuitias

quas nec habere totas pluribus licet et ad quemlibet sine ceterorum

paupertate non ueniunt! An gemmarum fulgor oculos trahit? Sed si quid est

in hoc splendore praecipui, gemmarum est lux illa non hominum, quas quidem

mirari homines uehementer admiror. Quid est enim carens animae motu atque

compage quod animatae rationabilique naturae pulchrum esse iure uideatur?

Quae tametsi conditoris opera suique distinctione postremae aliquid

pulchritudinis trahunt, infra uestram tamen excellentiam conlocatae

admirationem uestram nullo modo merebantur. An uos agrorum pulchritudo

delectat? Quidni? Est enim pulcherrimi operis pulchra portio. Sic quondam

sereni maris facie gaudemus; sic caelum sidera lunam solemque miramur. Num

te horum aliquid attingit? Num audes alicuius talium splendore gloriari? An

uernis floribus ipse distingueris aut tua in aestiuos fructus intumescit

ubertas? Quid inanibus gaudiis raperis? Quid externa bona pro tuis

amplexaris? Numquam tua faciet esse fortuna quae a te natura rerum fecit

aliena. Terrarum quidem fructus animantium procul dubio debentur alimentis.

Sed si, quod naturae satis est, replere indigentiam uelis, nihil est quod

fortunae affluentiam petas. Paucis enim minimisque natura contenta est,

cuius satietatem si superfluis urgere uelis, aut iniucundum quod infuderis

fiet aut noxium. Iam uero pulchrum uariis fulgere uestibus putas, quarum si

grata intuitu species est, aut materiae naturam aut ingenium mirabor

artificis. An uero te longus ordo famulorum facit esse felicem? Qui si

uitiosi moribus sint, perniciosa domus sarcina et ipsi domino uehementer

inimica; sin uero probi, quonam modo in tuis opibus aliena probitas

numerabitur? Ex quibus omnibus nihil horum quae tu in tuis conputas bonis

tuum esse bonum liquido monstratur. Quibus si nihil inest appetendae

pulchritudinis, quid est quod uel amissis doleas uel laeteris retentis?

Quod si natura pulchra sunt, quid id tua refert? Nam haec per se a tuis

quoque opibus sequestrata placuissent. Neque enim idcirco sunt pretiosa

quod in tuas uenere diuitias, sed quoniam pretiosa uidebantur, tuis ea

diuitiis adnumerare maluisti. Quid autem tanto fortunae strepitu

desideratis? Fugare credo indigentiam copia quaeritis. Atqui hoc uobis in

contrarium cedit. Pluribus quippe adminiculis opus est ad tuendam pretiosae

supellectilis uarietatem, uerumque illud est permultis eos indigere qui

permulta possideant contraque minimum qui abundantiam suam naturae

necessitate non ambitus superfluitate metiantur. Itane autem nullum est

proprium uobis atque insitum bonum ut in externis ac sepositis rebus bona

uestra quaeratis? Sic rerum uersa condicio est ut diuinum merito rationis

animal non aliter sibi splendere nisi inanimatae supellectilis possessione

uideatur? Et alia quidem suis contenta sunt; uos autem deo mente consimiles

ab rebus infimis excellentis naturae ornamenta captatis nec intellegitis

quantam conditori uestro faciatis iniuriam. Ille genus humanum terrenis

omnibus praestare uoluit; uos dignitatem uestram infra infima quaeque

detruditis. Nam si omne cuiusque bonum eo cuius est constat esse

pretiosius, cum uilissima rerum uestra bona esse iudicatis, eisdem uosmet

ipsos uestra existimatione submittitis; quod quidem haud inmerito cadit.

Humanae quippe naturae ista condicio est ut tum tantum ceteris rebus cum se

cognoscit excellat, eadem tamen infra bestias redigatur, si se nosse

desierit. Nam ceteris animantibus sese ignorare naturae est; hominibus

uitio uenit. Quam uero late patet uester hic error qui ornari posse aliquid

ornamentis existimatis alienis? At id fieri nequit. Nam si quid ex

appositis luceat, ipsa quidem quae sunt apposita laudantur; illud uero his

tectum atque uelatum in sua nihilo minus foeditate perdurat. Ego uero nego

ullum esse bonum quod noceat habenti. Num id mentior? 'Minime,' inquis.

Atqui diuitiae possidentibus persaepe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque

alieni magis auidus quidquid usquam auri gemmarumque est se solum qui

habeat dignissimum putat. Tu igitur qui nunc contum gladiumque sollicitus

pertimescis, si uitae huius callem uacuus uiator intrasses, coram latrone

cantares. O praeclara opum mortalium beatitudo quam cum adeptus fueris

securus esse desistis!

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 116 / 252 题