Tum ego: "Vera," inquam, "commemoras, o uirtutum omnium nutrix, nec
infitiari possum prosperitatis meae uelocissimum cursum. Sed hoc est quod
recolentem uehementius coquit. Nam in omni aduersitate fortunae
infelicissimum est genus infortunii fuisse felicem." "Sed quod tu," inquit,
"falsae opinionis supplicium luas, id rebus iure imputare non possis. Nam
si te hoc inane nomen fortuitae felicitatis mouet, quam pluribus maximisque
abundes mecum reputes licet. Igitur si quod in omni fortunae tuae censu
pretiosissimum possidebas, id tibi diuinitus inlaesum adhuc inuiolatumque
seruatur, poterisne meliora quaeque retinens de infortunio iure causari?
Atqui uiget incolumis illud pretiosissimum generis humani decus Symmachus
socer et quod uitae pretio non segnis emeres, uir totus ex sapientia
uirtutibusque factus suarum securus tuis ingemiscit iniuriis. Viuit uxor
ingenio modesta, pudicitia pudore praecellens et, ut omnes eius dotes
breuiter includam, patri similis. Viuit inquam tibique tantum uitae huius
exosa spiritum seruat quoque uno felicitatem minui tuam uel ipsa
concesserim, tui desiderio lacrimis ac dolore tabescit.
Quid dicam liberos consulares quorum iam, ut in id aetatis pueris, uel
paterni uel auiti specimen elucet ingenii? Cum igitur praecipua sit
mortalibus uitae cura retinendae, o te si tua bona cognoscas felicem, cui
suppetunt etiam nunc quae uita nemo dubitat esse cariora! Quare sicca iam
lacrimas. Nondum est ad unum omnes exosa fortuna nec tibi nimium ualida
tempestas incubuit, quando tenaces haerent ancorae quae nec praesentis
solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur."
"Et haereant," inquam, "precor; illis namque manentibus, utcumque se res
habeant, enatabimus. Sed quantum ornamentis nostris decesserit, uides." Et
illa: "Promouimus," inquit, "aliquantum, si te nondum totius tuae sortis
piget. Sed delicias tuas ferre non possum qui abesse aliquid tuae
beatitudini tam luctuosus atque anxius conqueraris. Quis est enim tam
conpositae felicitatis ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate
rixetur? Anxia enim res est humanorum condicio bonorum et quae uel numquam
tota proueniat uel numquam perpetua subsistat. Huic census exuberat, sed
est pudori degener sanguis; hunc nobilitas notum facit, sed angustia rei
familiaris inclusus esse mallet ignotus. Ille utroque circumfluus uitam
caelibem deflet; ille nuptiis felix orbus liberis alieno censum nutrit
heredi. Alius prole laetatus filii filiaeue delictis maestus inlacrimat.
Idcirco nemo facile cum fortunae suae condicione concordat; inest enim
singulis quod inexpertus ignoret, expertus exhorreat. Adde quod felicissimi
cuiusque delicatissimus sensus est et nisi ad nutum cuncta suppetant, omnis
aduersitatis insolens minimis quibusque prosternitur; adeo perexigua sunt
quae fortunatissimis beatitudinis summam detrahunt. Quam multos esse
coniectas qui sese caelo proximos arbitrentur, si de fortunae tuae
reliquiis pars eis minima contingat? Hic ipse locus quem tu exilium uocas,
incolentibus patria est; adeo nihil est miserum nisi cum putes contraque
beata sors omnis est aequanimitate tolerantis. Quis est ille tam felix qui
cum dederit inpatientiae manus, statum suum mutare non optet? Quam multis
amaritudinibus humanae felicitatis dulcedo respersa est! Quae si etiam
fruenti iucunda esse uideatur, tamen quo minus cum uelit abeat retineri non
possit. Liquet igitur quam sit mortalium rerum misera beatitudo quae nec
apud aequanimos perpetua perdurat necanxios tota delectat.
Quid igitur o mortales extra petitis intra uos positam felicitatem? Error
uos inscitiaque confundit. Ostendam breuiter tibi summae cardinem
felicitatis. Estne aliquid tibi te ipso pretiosius? Nihil inquies. Igitur
si tui compos fueris, possidebis quod nec tu amittere umquam uelis nec
fortuna possit auferre. Atque ut agnoscas in his fortuitis rebus
beatitudinem constare non posse, sic collige. Si beatitudo est summum
naturae bonum ratione degentis nec est summum bonum quod eripi ullo modo
potest, quoniam praecellit id quod nequeat auferri, manifestum est
quoniam[107] ad beatitudinem percipiendam fortunae instabilitas adspirare
non possit. Ad haec quem caduca ista felicitas uehit uel scit eam uel
nescit esse mutabilem. Si nescit, quaenam beata sors esse potest
ignorantiae caecitate? Si scit, metuat necesse est, ne amittat quod amitti
posse non dubitat; quare continuus timor non sinit esse felicem. An uel si
amiserit, neglegendum putat? Sic quoque perexile bonum est quod aequo animo
feratur amissum. Et quoniam tu idem es cui persuasum atque insitum
permultis demonstrationibus scio mentes hominum nullo modo esse mortales
cumque clarum sit fortuitam felicitatem corporis morte finiri, dubitari
nequit, si haec afferre beatitudinem potest, quin omne mortalium genus in
miseriam mortis fine labatur. Quod si multos scimus beatitudinis fructum
non morte solum uerum etiam doloribus suppliciisque quaesisse, quonam modo
praesens facere beatos potest quae miseros transacta non efficit?
[107] quin _codices_.