I.

Post haec paulisper obticuit atque ubi attentionem meam modesta

taciturnitate collegit, sic exorsa est: "Si penitus aegritudinis tuae

causas habitumque cognovi, fortunae prioris affectu desiderioque tabescis.

Ea tantum animi tui sicuti tu tibi fingis mutata peruertit. Intellego

multiformes illius prodigii fucos et eo usque cum his quos eludere nititur

blandissimam familiaritatem, dum intolerabili dolore confundat quos

insperata reliquerit. Cuius si naturam mores ac meritum reminiscare, nec

habuisse te in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces, sed ut arbitror

haud multum tibi haec in memoriam reuocare laborauerim. Solebas enim

praesentem quoque blandientemque uirilibus incessere uerbis eamque de

nostro adyto prolatis insectabare sententiis. Verum omnis subita mutatio

rerum non sine quodam quasi fluctu contingit animorum; sic factum est ut tu

quoque paulisper a tua tranquillitate descisceres. Sed tempus est haurire

te aliquid ac degustare molle atque iucundum quod ad interiora transmissum

ualidioribus haustibus uiam fecerit. Adsit igitur Rhetoricae suadela

dulcedinis quae tum tantum recto calle procedit, cum nostra instituta non

deserit cumque hac Musica laris nostri uernacula nunc leuiores nunc

grauiores modos succinat.

Quid est igitur o homo quod te in maestitiam luctumque deiecit? Nouum,

credo, aliquid inusitatumque uidisti. Tu fortunam putas erga te esse

mutatam; erras. Hi semper eius mores sunt ista natura. Seruauit circa te

propriam potius in ipsa sui mutabilitate constantiam. Talis erat cum

blandiebatur, cum tibi falsae inlecebris felicitatis alluderet.

Deprehendisti caeci numinis ambiguos uultus. Quae sese adhuc uelat aliis,

tota tibi prorsus innotuit. Si probas, utere moribus; ne queraris. Si

perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem. Nam quae

nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitatis esse

debuisset, Reliquit enim te quam non relicturam nemo umquam poterit esse

securus. An uero tu pretiosam aestimas abituram felicitatem? Et cara tibi

est fortuna praesens nec manendi fida et cum discesserit adlatura maerorem.

Quod si nec ex arbitrio retineri potest et calamitosos fugiens facit, quid

est aliud fugax quam futurae quoddam calamitatis indicium? Neque enim quod

ante oculos situm est, suffecerit intueri; rerum exitus prudentia metitur

eademque in alterutro mutabilitas nec formidandas fortunae minas nec

exoptandas facit esse blanditias. Postremo aequo animo toleres oportet

quidquid intra fortunae aream geritur, cum semel iugo eius colla

submiseris. Quod si manendi abeundique scribere legem uelis ei quam tu tibi

dominam sponte legisti, nonne iniurius fueris et inpatientia sortem

exacerbes quam permutare non possis? Si uentis uela committeres, non quo

uoluntas peteret sed quo flatus impellerent, promoueres; si aruis semina

crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares. Fortunae te regendum

dedisti; dominae moribus oportet obtemperes. Tu uero uoluentis rotae

impetum retinere conaris? At, omnium mortalium stolidissime, si manere

incipit, fors esse desistit.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 100 / 252 题