VI.

Primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis

attingere atque temptare, ut qui modus sit tuae curationis intellegam?" "Tu

uero arbitratu," inquam, "tuo quae uoles ut responsurum rogato." Tum illa:

"Huncine," inquit, "mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas, an

ullum credis ei regimen inesse rationis?" "Atqui," inquam, "nullo

existimauerim modo ut fortuita temeritate tam certa moueantur, uerum operi

suo conditorem praesidere deum scio nec umquam fuerit dies qui me ab hac

sententiae ueritate depellat."

"Ita est," inquit. "Nam id etiam paulo ante cecinisti, hominesque tantum

diuinae exortes curae esse deplorasti. Nam de ceteris quin ratione

regerentur, nihil mouebare. Papae autem! Vehementer admiror cur in tam

salubri sententia locatus aegrotes. Verum altius perscrutemur; nescio quid

abesse coniecto.

"Sed dic mihi, quoniam deo mundum regi non ambigis, quibus etiam

gubernaculis regatur aduertis?" "Vix," inquam, "rogationis tuae sententiam

nosco, nedum ad inquisita respondere queam." "Num me," inquit, "fefellit

abesse aliquid, per quod, uelut hiante ualli robore, in animum tuum

perturbationum morbus inrepserit? Sed dic mihi, meministine, quis sit rerum

finis, quoue totius naturae tendat intentio?" "Audieram," inquam, "sed

memoriam maeror hebetauit." "Atqui scis unde cuncta processerint?" "Noui,"

inquam, deumque esse respondi. "Et qui fieri potest, ut principio cognito

quis sit rerum finis ignores? Verum hi perturbationum mores, ea ualentia

est, ut mouere quidem loco hominem possint, conuellere autem sibique totum

exstirpare non possint.

Sed hoc quoque respondeas uelim, hominemne te esse meministi?" "Quidni,"

inquam, "meminerim?" "Quid igitur homo sit, poterisne proferre?" "Hocine

interrogas an esse me sciam rationale animal atque mortale? Scio et id me

esse confiteor." Et illa: "Nihilne aliud te esse nouisti?" "Nihil."

"Iam scio," inquit, "morbi tui aliam uel maximam causam; quid ipse sis,

nosse desisti. Quare plenissime uel aegritudinis tuae rationem uel aditum

reconciliandae sospitatis inueni. Nam quoniam tui obliuione confunderis, et

exsulem te et exspoliatum propriis bonis esse doluisti. Quoniam uero quis

sit rerum finis ignoras, nequam homines atque nefarios potentes felicesque

arbitraris. Quoniam uero quibus gubernaculis mundus regatur oblitus es, has

fortunarum uices aestimas sine rectore fluitare--magnae non ad morbum modo

uerum ad interitum quoque causae. Sed sospitatis auctori grates, quod te

nondum totum natura destituit. Habemus maximum tuae fomitem salutis ueram

de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati sed

diuinae rationi subditam credis. Nihil igitur pertimescas; iam tibi ex hac

minima scintillula uitalis calor inluxerit. Sed quoniam firmioribus

remediis nondum tempus est et eam mentium constat esse naturam, ut quotiens

abiecerint ueras falsis opinionibus induantur ex quibus orta perturbationum

caligo uerum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus

mediocribusque fomentis attenuare temptabo, ut dimotis fallacium

affectionum tenebris splendorem uerae lucis possis agnoscere.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 91 / 252 题