V.

Haec ubi continuato dolore delatraui, illa uultu placido nihilque meis

questibus mota: "Cum te," inquit, "maestum lacrimantemque uidissem, ilico

miserum exsulemque cognoui. Sed quam id longinquum esset exilium, nisi tua

prodidisset oratio, nesciebam. Sed tu quam procul a patria non quidem

pulsus es sed aberrasti; ac si te pulsum existimari mauis, te potius ipse

pepulisti. Nam id quidem de te numquam cuiquam fas fuisset. Si enim cuius

oriundo sis patriae reminiscare, non uti Atheniensium quondam multitudinis

imperio regitur, sed

[Greek: heis koiranos estin, heis basileus]

qui frequentia ciuium non depulsione laetetur; cuius agi frenis atque

obtemperare iustitiae summa libertas est. An ignoras illam tuae ciuitatis

antiquissimam legem, qua sanctum est ei ius exulare non esse quisquis in ea

sedem fundare maluerit? Nam qui uallo eius ac munimine continetur, nullus

metus est ne exul esse mereatur. At quisquis eam inhabitare uelle desierit,

pariter desinit etiam mereri. Itaque non tam me loci huius quam tua facies

mouet nec bibliothecae potius comptos ebore ac uitro parietes quam tuae

mentis sedem requiro, in qua non libros sed id quod libris pretium facit,

librorum quondam meorum sententias, collocaui. Et tu quidem de tuis in

commune bonum meritis uera quidem, sed pro multitudine gestorum tibi pauca

dixisti. De obiectorum tibi uel honestate uel falsitate cunctis nota

memorasti. De sceleribus fraudibusque delatorum recte tu quidem strictim

attingendum putasti, quod ea melius uberiusque recognoscentis omnia uulgi

ore celebrentur. Increpuisti etiam uehementer iniusti factum senatus. De

nostra etiam criminatione doluisti, laesae quoque opinionis damna fleuisti.

Postremus aduersum fortunam dolor incanduit conquestusque non aequa meritis

praemia pensari. In extremo Musae saeuientis, uti quae caelum terras quoque

pax regeret, uota posuisti. Sed quoniam plurimus tibi affectuum tumultus

incubuit diuersumque te dolor, ira, maeror distrahunt, uti nunc mentis es,

nondum te ualidiora remedia contingunt. Itaque lenioribus paulisper utemur,

ut quae in tumorem perturbationibus influentibus induruerunt, ad acrioris

uim medicaminis recipiendum tactu blandiore mollescant.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 87 / 252 题