II.

"Sed medicinae," inquit, "tempus est quam querelae." Tum uero totis in me

intenta luminibus: "Tune ille es," ait, "qui nostro quondam lacte nutritus

nostris educatus alimentis in uirilis animi robur euaseras? Atqui talia

contuleramus arma quae nisi prior abiecisses, inuicta te firmitate

tuerentur. Agnoscisne me? Quid taces? Pudore an stupore siluisti? Mallem

pudore, sed te, ut uideo, stupor oppressit." Cumque me non modo tacitum sed

elinguem prorsus mutumque uidisset, admouit pectori meo leniter manum et:

"Nihil," inquit, "pericli est; lethargum patitur communem inlusarum mentium

morbum. Sui paulisper oblitus est; recordabitur facile, si quidem nos ante

cognouerit. Quod ut possit, paulisper lumina eius mortalium rerum nube

caligantia tergamus." Haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta

in rugam ueste siccauit.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 74 / 252 题