I.

Haec dum mecum tacitus ipse reputarem querimoniamque lacrimabilem stili

officio signarem, adstitisse mihi supra uerticem uisa est mulier reuerendi

admodum uultus, oculis ardentibus et ultra communem hominum ualentiam

perspicacibus colore uiuido atque inexhausti uigoris, quamuis ita aeui

plena foret ut nullo modo nostrae crederetur aetatis, statura discretionis

ambiguae. Nam nunc quidem ad communem sese hominum mensuram cohibebat, nunc

uero pulsare caelum summi uerticis cacumine uidebatur; quae cum altius

caput extulisset, ipsum etiam caelum penetrabat respicientiumque hominum

frustrabatur intuitum. Vestes erant tenuissimis filis subtili artificio,

indissolubili materia perfectae quas, uti post eadem prodente cognoui, suis

manibus ipsa texuerat. Quarum speciem, ueluti fumosas imagines solet,

caligo quaedam neglectae uetustatis obduxerat. Harum in extrema margine

[Greek: PI] Graecum, in supremo uero [Greek: THETA], legebatur intextum.

Atque inter utrasque litteras in scalarum modum gradus quidam insigniti

uidebantur quibus ab inferiore ad superius elementum esset ascensus. Eandem

tamen uestem uiolentorum quorundam sciderant manus et particulas quas

quisque potuit abstulerant. Et dextera quidem eius libellos, sceptrum uero

sinistra gestabat.

Quae ubi poeticas Musas uidit nostro adsistentes toro fletibusque meis

uerba dictantes, commota paulisper ac toruis inflammata luminibus: "Quis,"

inquit, "has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere quae

dolores eius non modo nullis remediis fouerent, uerum dulcibus insuper

alerent uenenis? Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem

fructibus rationis segetem necant hominumque mentes assuefaciunt morbo, non

liberant. At si quem profanum, uti uulgo solitum uobis, blanditiae uestrae

detraherent, minus moleste ferendum putarem; nihil quippe in eo nostrae

operae laederentur. Hunc uero Eleaticis atque Academicis studiis

innutritum? Sed abite potius Sirenes usque in exitium dulces meisque eum

Musis curandum sanandumque relinquite."

His ille chorus increpitus deiecit humi maestior uultum confessusque rubore

uerecundiam limen tristis excessit. At ego cuius acies lacrimis mersa

caligaret nec dinoscere possem, quaenam haec esset mulier tam imperiosae

auctoritatis, obstipui uisuque in terram defixo quidnam deinceps esset

actura, exspectare tacitus coepi. Tum illa propius accedens in extrema

lectuli mei parte consedit meumque intuens uultum luctu grauem atque in

humum maerore deiectum his uersibus de nostrae mentis perturbatione

conquesta est.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 70 / 252 题