VIII.

Verumtamen est etiam nunc et alia quaestio quae ab his inferri potest qui

corpus humanum ex Maria sumptum esse non credunt, sed alias fuisse

sequestratum praeparatumque quod in adunatione ex Mariae utero gigni ac

proferri uideretur. Aiunt enim: si ex homine sumptum est corpus, homo uero

omnis ex prima praeuaricatione non solum peccato et morte tenebatur, uerum

etiam affectibus peccatorum erat implicitus, eaque illi fuit poena peccati,

ut, cum morte teneretur obstrictus, tamen esset reus etiam uoluntate

peccandi, cur in Christo neque peccatum fuit neque uoluntas ulla peccandi?

Et omnino habet animaduertendam dubitationem talis quaestio. Si enim ex

carne humana Christi corpus adsumptum est, dubitari potest, quaenam caro

haec quae adsumpta sit esse uideatur. Eum quippe saluauit quem etiam

adsumpsit; sin uero talem hominem adsumpsit qualis Adam fuit ante peccatum,

integram quidem uidetur humanam adsumpsisse naturam, sed tamen quae

medicina penitus non egebat. Quomodo autem fieri potest, ut talem

adsumpserit hominem qualis Adam fuit, cum in Adam potuerit esse peccandi

uoluntas atque affectio, unde factum est ut etiam praetergressis diuinis

praeceptis inoboedientiae delictis teneretur adstrictus? In Christo uero ne

uoluntas quidem ulla creditur fuisse peccandi, cum praesertim si tale

corpus hominis adsumpsit quale Adae ante peccatum fuit, non debuerit esse

mortalis, quoniam Adam, si non peccasset, mortem nulla ratione sensisset.

Cum igitur Christus non peccauerit, quaerendum est cur senserit mortem, si

Adae corpus ante quam peccaret adsumpsit. Quod si talem statum suscepit

hominis qualis Adae post peccatum fuit, uidetur etiam Christo non defuisse

necessitas, ut et delictis subiceretur et passionibus confunderetur

obductisque iudicii regulis bonum a malo non sincera integritate

discerneret, quoniam has omnes poenas Adam delicti praeuaricatione

suscepit.

Contra quos respondendum est tres intellegi hominum posse status: unum

quidem Adae ante delictum in quo, tametsi ab eo mors aberat nec adhuc ullo

se delicto polluerat, poterat tamen in eo uoluntas esse peccandi: alter in

quo mutari potuisset, si firmiter in dei praeceptis manere uoluisset, tunc

enim id addendum foret ut non modo non peccaret aut peccare uellet sed ne

posset quidem aut peccare aut uelle delinquere. Tertius status est post

delictum in quo mors illum necessario subsecuta est et peccatum ipsum

uoluntasque peccati. Quorum summitatum atque contrariorum haec loca sunt:

is status qui praemium esset, si in praeceptis dei Adam manere uoluisset et

is qui poenae fuit, quoniam manere noluit; in illo enim nec mors esset nec

peccatum nec uoluntas ulla peccati, in hoc uero et mors et peccatum et

delinquendi omnis affectio omniaque in perniciem prona nec quicquam in se

opis habentia, ut post lapsum posset adsurgere. Ille uero medius status in

quo praesentia quidem mortis uel peccati aberat, potestas uero utriusque

constabat, inter utrumque statum est conlocatus. Ex his igitur tribus

statibus Christus corporeae naturae singulas quodam modo indidit causas;

nam quod mortale corpus adsumpsit ut mortem a genere humano fugaret, in eo

statu ponendum est quod post Adae praeuaricationem poenaliter inflictum

est. Quod uero non fuit in eo uoluntas ulla peccati, ex eo sumptum est

statu qui esse potuisset, nisi uoluntatem insidiantis fraudibus

applicasset. Restat igitur tertius status id est medius, ille scilicet qui

eo tempore fuit, cum nec mors aderat et adesse poterat delinquendi

uoluntas. In hoc igitur Adam talis fuit ut manducaret ac biberet, ut

accepta digereret, ut laberetur in somnum et alia quae ei non defuerunt

humana quidem sed concessa et quae nullam poenam mortis inferrent.

Quae omnia habuisse Christum dubium non est; nam et manducauit et bibit et

humani corporis officio functus est. Neque enim tanta indigentia in Adam

fuisse credenda est ut nisi manducasset uiuere non potuisset, sed, si ex

omni quidem ligno escam sumeret, semper uiuere potuisset hisque non mori;

idcirco paradisi fructibus indigentiam explebat. Quam indigentiam fuisse in

Christo nullus ignorat, sed potestate non necessitate; et ipsa indigentia

ante resurrectionem in eo fuit, post resurrectionem uero talis exstitit ut

ita illud corpus inmutaretur humanum, sicut Adae praeter praeuaricationis

uinculum mutari potuisset. Quodque nos ipse dominus Iesus Christus uotis

docuit optare, ut fiat uoluntas eius sicut in caelo et in terra et ut

adueniat eius regnum et nos liberet a malo. Haec enim omnia illa beatissima

humani generis fideliter credentium inmutatio deprecatur.

Haec sunt quae ad te de fidei meae credulitate scripsi. Qua in re si quid

perperam dictum est, non ita sum amator mei, ut ea quae semel effuderim

meliori sententiae anteferre contendam. Si enim nihil est ex nobis boni,

nihil est quod in nostris sententiis amare debeamus. Quod si ex illo cuncta

sunt bona qui solus est bonus, illud potius bonum esse credendum est quod

illa incommutabilis bonitas atque omnium bonorum causa perscribit.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 60 / 252 题