VII.

Restat ut, quemadmodum catholica fides dicat, et in utrisque naturis

Christum et ex utrisque consistere doceamus.

Ex utrisque naturis aliquid consistere duo significat: unum quidem, cum ita

dicimus aliquid ex duabus naturis iungi sicut ex melle atque aqua, id autem

est ut ex quolibet modo confusis, uel si una uertatur in alteram uel si

utraeque in se inuicem misceantur, nullo modo tamen utraeque permaneant;

secundum hunc modum Eutyches ait ex utrisque naturis Christum consistere.

Alter uero modus est ex utrisque consistendi quod ita ex duabus iunctum

est, ut illa tamen ex quibus iunctum esse dicitur maneant nec in alterutra

uertantur, ut cum dicimus coronam ex auro gemmisque compositam. Hic neque

aurum in gemmas translatum est neque in aurum gemma conuersa, sed utraque

permanent nec formam propriam derelinquunt. Talia ergo ex aliquibus

constantia et in his constare dicimus ex quibus consistere praedicantur.

Tunc enim possumus dicere coronam gemmis auroque consistere; sunt enim

gemmae atque aurum in quibus corona consistat. Nam in priore modo non est

mel atque aqua in quibus illud quod ex utrisque iungitur constet. Cum

igitur utrasque manere naturas in Christo fides catholica confiteatur

perfectasque easdem persistere nec alteram in alteram transmutari, iure

dicit et in utrisque naturis Christum et ex utrisque consistere: in

utrisque quidem, quia manent utraeque, ex utrisque uero, quia utrarumque

adunatione manentium una persona fit Christi. Non autem secundum eam

significationem ex utrisque naturis Christum iunctum esse fides catholica

tenet, secundum quam Eutyches pronuntiat. Nam ille talem significationem

coniunctionis ex utraque natura sumit, ut non confiteatur in utrisque

consistere, neque enim utrasque manere; catholicus uero eam significationem

ex utrisque consistendi sumit quae illi sit proxima eamque conseruet quae

in utrisque consistere confitetur.

Aequiuocum igitur est "ex utrisque consistere" ac potius amphibolum et

gemina significatione diuersa designans: una quidem significatione non

manere substantias ex quibus illud quod copulatum est dicatur esse

coniunctum, alio modo significans ita ex utrisque coniunctum, ut utraque

permaneant.

Hoc igitur expedito aequiuocationis atque ambiguitatis nodo nihil est ultra

quod possit opponi, quin id sit quod firma ueraque fides catholica

continet; eundem Christum hominem esse perfectum, eundem deum eundemque qui

homo sit perfectus atque deus unum esse deum ac dei filium, nec

quaternitatem trinitati adstrui, dum homo additur supra perfectum deum, sed

unam eandemque personam numerum trinitatis explere, ut cum humanitas passa

sit, deus tamen passus esse dicatur, non quo ipsa deitas humanitas facta

sit, sed quod a deitate fuerit adsumpta. Item qui homo est, dei filius

appellatur non substantia diuinitatis sed humanitatis, quae tamen

diuinitati naturali unitate coniuncta est. Et cum haec ita intellegentia

discernantur permisceanturque, tamen unus idemque et homo sit perfectus et

deus: deus quidem, quod ipse sit ex patris substantia genitus, homo uero,

quod ex Maria sit uirgine procreatus. Itemque qui homo, deus eo quod a deo

fuerit adsumptus, et qui deus, homo, quoniam uestitus homine sit. Cumque in

eadem persona aliud sit diuinitas quae suscepit, aliud quam suscepit

humanitas, idem tamen deus atque homo est. Nam si hominem intellegas, idem

homo est atque deus, quoniam homo ex natura, deus adsumptione. Si uero deum

intellegas, idem deus est atque homo, quoniam natura deus est, homo

adsumptione. Fitque in eo gemina natura geminaque substantia, quoniam homo-

deus unaque persona, quoniam idem homo atque deus. Mediaque est haec inter

duas haereses uia sicut uirtutes quoque medium tenent. Omnis enim uirtus in

medio rerum decore locata consistit. Siquid enim uel ultra uel infra quam

oportuerit fiat, a uirtute disceditur. Medietatem igitur uirtus tenet.

Quocirca si quattuor haec neque ultra neque infra esse possunt, ut in

Christo aut duae naturae sint duaeque personae ut Nestorius ait, aut una

persona unaque natura ut Eutyches ait, aut duae naturae sed una persona ut

catholica fides credit, aut una natura duaeque personae,[73] cumque duas

quidem naturas duasque personas in ea quae contra Nestorium dicta est

responsione conuicerimus (unam uero personam unamque naturam esse non posse

Eutyche proponente monstrauimus neque tamen tam amens quisquam huc usque

exstitit, ut unam in eo naturam crederet sed geminas esse personas), restat

ut ea sit uera quam fides catholica pronuntiat geminam substantiam sed unam

esse personam. Quia uero paulo ante diximus Eutychen confiteri duas quidem

in Christo ante adunationem naturas, unam uero post adunationem, cumque

hunc errorem duplicem interpretaremur celare sententiam, ut haec adunatio

aut generatione fieret, cum ex Maria corpus hominis minime sumeretur aut ad

sumptum[74] quidem ex Maria per resurrectionem fieret adunatio, de utrisque

quidem partibus idonee ut arbitror disputatum est. Nunc quaerendum est

quomodo fieri potuerit ut duae naturae in unam substantiam miscerentur.

[73] quod nullus haereticus adhuc attigit _addunt codices quidam_.

[74] sumptum _codd._; adsumptum _preli diabolus_, ad sumptum _nos_.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 58 / 252 题