VI.

Sed satis de ea parte dictum uidetur, si corpus quod Christus excepit ex

Maria non credatur adsumptum. Si uero adsumptum est ex Maria neque

permansit perfecta humana diuinaque natura, id tribus effici potuit modis:

aut enim diuinitas in humanitatem translata est aut humanitas in

diuinitatem aut utraeque in se ita temperatae sunt atque commixtae, ut

neutra substantia propriam formam teneret. Sed si diuinitas in humanitatem

translata est, factum est, quod credi nefas est, ut humanitate inmutabili

substantia permanente diuinitas uerteretur et quod passibile atque mutabile

naturaliter exsisteret, id inmutabile permaneret, quod uero inmutabile

atque inpassibile naturaliter creditur, id in rem mutabilem uerteretur. Hoc

igitur fieri nulla ratione contingit. Sed humana forsitan natura in

deitatem uideatur esse conuersa. Hoc uero qui fieri potest, si diuinitas in

generatione Christi et humanam animam suscepit et corpus? Non enim omnis

res in rem omnem uerti ac transmutari potest. Nam cum substantiarum aliae

sint corporeae, aliae incorporeae, neque corporea in incorpoream neque

incorporea in eam quae corpus est mutari potest, nec uero incorporea in se

inuicem formas proprias mutant; sola enim mutari transformarique in se

possunt quae habent unius materiae commune subiectum, nec haec omnia, sed

ea quae in se et facere et pati possunt. Id uero probatur hoc modo: neque

enim potest aes in lapidem permutari nec uero idem aes in herbam nec

quodlibet aliud corpus in quodlibet aliud transfigurari potest, nisi et

eadem sit materia rerum in se transeuntium et a se et facere et pati

possint, ut, cum uinum atque aqua miscentur, utraque sunt talia quae actum

sibi passionemque communicent. Potest enim aquae qualitas a uini qualitate

aliquid pati; potest item uini ab aquae qualitate aliquid pati. Atque

idcirco si multum quidem fuerit aquae, uini uero paululum, non dicuntur

inmixta, sed alterum alterius qualitate corrumpitur. Si quis enim uinum

fundat in mare, non mixtum est mari uinum sed in mare corruptum, idcirco

quoniam qualitas aquae multitudine sui corporis nihil passa est a qualitate

uini, sed potius in se ipsam uini qualitatem propria multitudine

commutauit. Si uero sint mediocres sibique aequales uel paulo inaequales

naturae quae a se facere et pati possunt, illae miscentur et mediocribus

inter se qualitatibus temperantur. Atque haec quidem in corporibus neque

his omnibus, sed tantum quae a se, ut dictum est, et facere et pati possunt

communi atque eadem materia subiecta. Omne enim corpus quod in generatione

et corruptione subsistit communem uidetur habere materiam, sed non omne ab

omni uel in omni uel facere aliquid uel pati potest. Corpora uero in

incorporea nulla ratione poterunt permutari, quoniam nulla communi materia

subiecta participant quae susceptis qualitatibus in alterutram permutetur.

Omnis enim natura incorporeae substantiae nullo materiae nititur

fundamento; nullum uero corpus est cui non sit materia subiecta. Quod cum

ita sit cumque ne ea quidem quae communem materiam naturaliter habent in se

transeant, nisi illis adsit potestas in se et a se faciendi ac patiendi,

multo magis in se non permutabuntur quibus non modo communis materia non

est, sed cum alia res materiae fundamento nititur ut corpus, alia omnino

materiae subiecto non egeat ut incorporeum.

Non igitur fieri potest, ut corpus in incorporalem speciem permutetur, nec

uero fieri potest, ut incorporalia in sese commixtione aliqua permutentur.

Quorum enim communis nulla materia est, nec in se uerti ac permutari

queunt. Nulla autem est incorporalibus materia rebus; non poterunt igitur

in se inuicem permutari. Sed anima et deus incorporeae substantiae recte

creduntur; non est igitur humana anima in diuinitatem a qua adsumpta est

permutata. Quod si neque corpus neque anima in diuinitatem potuit uerti,

nullo modo fieri potuit, ut humanitas conuerteretur in deum. Multo minus

uero credi potest, ut utraque in sese confunderentur, quoniam neque

incorporalitas transire ad corpus potest neque rursus e conuerso corpus ad

incorporalitatem, quando quidem nulla his materia subiecta communis est

quae alterutris substantiarum qualitatibus permutetur.

At hi ita aiunt ex duabus quidem naturis Christum consistere, in duabus

uero minime, hoc scilicet intendentes, quoniam quod ex duabus consistit ita

unum fieri potest, ut illa ex quibus dicitur constare non maneant; ueluti

cum mel aquae confunditur neutrum manet, sed alterum alterius copulatione

corruptum quiddam tertium fecit, ita illud quidem quod ex melle atque aqua

tertium fit constare ex utrisque dicitur, in utrisque uero negatur. Non

enim poterit in utrisque constare, quando utrorumque natura non permanet.

Ex utrisque enim constare potest, licet ea ex quibus coniungitur alterutra

qualitate corrupta sint; in utrisque uero huiusmodi constare non poterit,

quoniam ea quae in se transfusa sunt non manent ac non sunt utraque in

quibus constare uideatur, cum ex utrisque constet in se inuicem qualitatum

mutatione transfusis.

Catholici uero utrumque rationabiliter confitentur, nam et ex utrisque

naturis Christum et in utrisque consistere. Sed id qua ratione dicatur,

paulo posterius explicabo. Nunc illud est manifestum conuictam esse

Eutychis sententiam eo nomine, quod cum tribus modis fieri possit, ut ex

duabus naturis una subsistat, ut aut diuinitas in humanitatem translata sit

aut humanitas in diuinitatem aut utraque permixta sint, nullum horum modum

fieri potuisse superius dicta argumentatione declaratur.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 56 / 252 题