Quocirca si persona in solis substantiis est atque in his rationabilibus
substantiaque omnis natura est nec in uniuersalibus sed in indiuiduis
constat, reperta personae est definitio: "naturae rationabilis indiuidua
substantia." Sed nos hac definitione eam quam Graeci [Greek: hupostasin]
dicunt terminauimus. Nomen enim personae uidetur aliunde traductum, ex his
scilicet personis quae in comoediis tragoediisque eos quorum interest
homines repraesentabant. Persona uero dicta est a personando circumflexa
paenultima. Quod si acuatur antepaenultima, apertissime a sono dicta
uidebitur; idcirco autem a sono, quia concauitate ipsa maior necesse est
uoluatur sonus. Graeci quoque has personas [Greek: prosopa] uocant ab eo
quod ponantur in facie atque ante oculos obtegant uultum: [Greek: para tou
pros tous opas tithesthai.] Sed quoniam personis inductis histriones
indiuiduos homines quorum intererat in tragoedia uel in comoedia ut dictum
est repraesentabant, id est Hecubam uel Medeam uel Simonem uel Chremetem,
idcirco ceteros quoque homines, quorum certa pro sui forma esset agnitio,
et Latini personam et Graeci [Greek: prosopa] nuncupauerunt. Longe uero
illi signatius naturae rationabilis indiuiduam subsistentiam [Greek:
hupostaseos] nomine uocauerunt, nos uero per inopiam significantium uocum
translaticiam retinuimus nuncupationem, eam quam illi [Greek: hupostasin]
dicunt personam uocantes; sed peritior Graecia sermonum [Greek: hupostasin]
uocat indiuiduam subsistentiam. Atque, uti Graeca utar oratione in rebus
quae a Graecis agitata Latina interpretatione translata sunt: [Greek: hai
ousiai en men tois katholou einai dunantai. en de tois atomois kai kata
meros monois huphistantai], id est: essentiae in uniuersalibus quidem esse
possunt, in solis uero indiuiduis et particularibus substant. Intellectus
enim uniuersalium rerum ex particularibus sumptus est. Quocirca cum ipsae
subsistentiae in uniuersalibus quidem sint, in particularibus uero capiant
substantiam, iure subsistentias particulariter substantes [Greek:
hupostaseis] appellauerunt. Neque enim pensius subtiliusque intuenti idem
uidebitur esse subsistentia quod substantia.
Nam quod Graeci [Greek: ousiosin] uel [Greek: ousiosthai] dicunt, id nos
subsistentiam uel subsistere appellamus; quod uero illi [Greek: hupostasin]
uel [Greek: huphistasthai], id nos substantiam uel substare interpretamur.
Subsistit enim quod ipsum accidentibus, ut possit esse, non indiget.
Substat autem id quod aliis accidentibus subiectum quoddam, ut esse
ualeant, subministrat; sub illis enim stat, dum subiectum est accidentibus.
Itaque genera uel species subsistunt tantum; neque enim accidentia
generibus speciebus*ue contingunt. Indiuidua uero non modo subsistunt uerum
etiam substant, nam neque ipsa indigent accidentibus ut sint; informata
enim sunt iam propriis et specificis differentiis et accidentibus ut esse
possint ministrant, dum sunt scilicet subiecta. Quocirca [Greek: einai]
atque [Greek: ousiosthai] esse atque subsistere, [Greek: huphistasthai]
uero substare intellegitur. Neque enim uerborum inops Graecia est, ut
Marcus Tullius alludit, sed essentiam, subsistentiam, substantiam, personam
totidem nominibus reddit, essentiam quidem [Greek: ousian], subsistentiam
uero [Greek: ousiosin], substantiam [Greek: hupostasin], personam [Greek:
prosopon] appellans. Ideo autem [Greek: hupostaseis] Graeci indiuiduas
substantias uocauerunt, quoniam ceteris subsunt et quibusdam quasi
accidentibus subpositae subiectaeque sunt; atque idcirco nos quoque eas
substantias nuncupamus quasi subpositas, quas illi[59] [Greek:
hupostaseis], cumque etiam [Greek: prosopa] nuncupent easdem substantias,
possumus nos quoque nuncupare personas. Idem est igitur [Greek: ousian]
esse quod essentiam, idem [Greek: ousiosin] quod subsistentiam, idem
[Greek: hupostasin] quod substantiam, idem [Greek: prosopon] quod personam.
Quare autem de inrationabilibus animalibus Graecus [Greek: hupostasin] non
dicat, sicut nos de eisdem nomen substantiae praedicamus, haec ratio est,
quoniam nomen hoc melioribus applicatum est, ut aliqua id quod est
excellentius, tametsi non descriptione naturae secundum id quod [Greek:
huphistasthai] atque substare est, at certe [Greek: hupostaseos] uel
substantiae uocabulis discerneretur.
Est igitur et hominis quidem essentia, id est [Greek: ousia], et
subsistentia, id est [Greek: ousiosis], et [Greek: hupostasis], id est
substantia, et [Greek: prosopon], id est persona; [Greek: ousia], quidem
atque essentia quoniam est, [Greek: ousiosis] uero atque subsistentia
quoniam in nullo subiecto est, [Greek: hupostasis] uero atque substantia,
quoniam subest ceteris quae subsistentiae non sunt, id est [Greek:
ousioseis]; est [Greek: prosopon] atque persona, quoniam est rationabile
indiuiduum. Deus quoque et [Greek: ousia] est et essentia, est enim et
maxime ipse est a quo omnium esse proficiscitur. Est [Greek: ousiosis], id
est subsistentia (subsistit enim nullo indigens), et [Greek:
huphistasthai]; substat enim. Vnde etiam dicimus unam esse [Greek: ousian]
uel [Greek: ousiosin], id est essentiam uel subsistentiam deitatis, sed
tres [Greek: hupostaseis], id est tres substantias. Et quidem secundum hunc
modum dixere unam trinitatis essentiam, tres substantias tresque personas.
Nisi enim tres in deo substantias ecclesiasticus loquendi usus excluderet,
uideretur idcirco de deo dici substantia, non quod ipse ceteris rebus quasi
subiectum supponeretur, sed quod idem omnibus uti praeesset ita etiam quasi
principium subesset rebus, dum eis omnibus [Greek: ousiosthai] uel
subsistere subministrat.
[59] quas illi _Vallinus_; quasi _uel_ quas _codd. meliores_.