AD IOHANNEM DIACONVM

VTRVM PATER ET FILIVS ET SPIRITVS

SANCTVS DE DIVINITATE SVBSTANTIALITER

PRAEDICENTVR

Quaero an pater et filius ac spiritus sanctus de diuinitate substantialiter

praedicentur an alio quolibet modo; uiamque indaginis hinc arbitror esse

sumendam, unde rerum omnium manifestum constat exordium, id est ab ipsis

catholicae fidei fundamentis. Si igitur interrogem, an qui dicitur pater

substantia sit, respondetur esse substantia. Quod si quaeram, an filius

substantia sit, idem dicitur. Spiritum quoque sanctum substantiam esse nemo

dubitauerit. Sed cum rursus colligo patrem filium spiritum sanctum, non

plures sed una occurrit esse substantia. Vna igitur substantia trium nec

separari ullo modo aut disiungi potest nec uelut partibus in unum coniuncta

est, sed est una simpliciter. Quaecumque igitur de diuina substantia

praedicantur, ea tribus oportet esse communia; idque signi erit quae sint

quae de diuinitatis substantia praedicentur, quod quaecumque hoc modo

dicuntur, de singulis in unum collectis tribus singulariter praedicabuntur.

Hoc modo si dicimus: "Pater deus est, filius deus est, spiritus sanctus

deus est," pater filius ac spiritus sanctus unus deus. Si igitur eorum una

deitas una substantia est, licet dei nomen de diuinitate substantialiter

praedicari.

Ita pater ueritas est, filius ueritas est, spiritus sanctus ueritas est;

pater filius et spiritus sanctus non tres ueritates sed una ueritas est. Si

igitur una in his substantia una est ueritas, necesse est ueritatem

substantialiter praedicari. De bonitate de incommutabilitate de iustitia de

omnipotentia ac de ceteris omnibus quae tam de singulis quam de omnibus

singulariter praedicamus manifestum est substantialiter dici. Vnde apparet

ea quae cum in singulis separatim dici conuenit nec tamen in omnibus dici

queunt, non substantialiter praedicari sed alio modo; qui uero iste sit,

posterius quaeram. Nam qui pater est, hoc uocabulum non transmittit ad

filium neque ad spiritum sanctum. Quo fit ut non sit substantiale nomen hoc

inditum; nam si substantiale esset, ut deus ut ueritas ut iustitia ut ipsa

quoque substantia, de ceteris diceretur.

Item filius solus hoc recipit nomen neque cum aliis iungit sicut in deo,

sicut in ueritate, sicut in ceteris quae superius dixi. Spiritus quoque non

est idem qui pater ac filius. Ex his igitur intellegimus patrem ac filium

ac spiritum sanctum non de ipsa diuinitate substantialiter dici sed alio

quodam modo; si enim substantialiter praedicaretur, et de singulis et de

omnibus singulariter diceretur. Haec uero ad aliquid dici manifestum est;

nam et pater alicuius pater est et filius alicuius filius est, spiritus

alicuius spiritus. Quo fit, ut ne trinitas quidem substantialiter de deo

praedicetur; non enim pater trinitas (qui enim pater est, filius ac

spiritus sanctus non est) nec trinitas filius nec trinitas spiritus sanctus

secundum eundem modum, sed trinitas quidem in personarum pluralitate

consistit, unitas uero in substantiae simplicitate.

Quod si personae diuisae sunt, substantia uero indiuisa sit, necesse est

quod uocabulum ex personis originem capit id ad substantiam non pertinere;

at trinitatem personarum diuersitas fecit, trinitas igitur non pertinet ad

substantiam. Quo fit ut neque pater neque filius neque spiritus sanctus

neque trinitas de deo substantialiter praedicetur, sed ut dictum est ad

aliquid. Deus uero ueritas iustitia bonitas omnipotentia substantia

inmutabilitas uirtus sapientia et quicquid huiusmodi excogitari potest

substantialiter de diuinitate dicuntur. Haec si se recte et ex fide habent,

ut me instruas peto; aut si aliqua re forte diuersus es, diligentius

intuere quae dicta sunt et fidem si poterit rationemque coniunge.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 36 / 252 题