VI.

Sed quoniam nulla relatio ad se ipsum referri potest, idcirco quod ea

secundum se ipsum est praedicatio quae relatione caret, facta quidem est

trinitatis numerositas in eo quod est praedicatio relationis, seruata uero

unitas in eo quod est indifferentia uel substantiae uel operationis uel

omnino eius quae secundum se dicitur praedicationis. Ita igitur substantia

continet unitatem, relatio multiplicat trinitatem; atque ideo sola

singillatim proferuntur atque separatim quae relationis sunt. Nam idem

pater qui filius non est nec idem uterque qui spiritus sanctus. Idem tamen

deus est pater et filius et spiritus sanctus, idem iustus idem bonus idem

magnus idem omnia quae secundum se poterunt praedicari. Sane sciendum est

non semper talem esse relatiuam praedicationem, ut semper ad differens

praedicetur, ut est seruus ad dominum; differunt enim. Nam omne aequale

aequali aequale est et simile simili simile est et idem ei quod est idem

idem est; et similis est relatio in trinitate patris ad filium et utriusque

ad spiritum sanctum ut eius quod est idem ad id quod est idem. Quod si id

in cunctis aliis rebus non potest inueniri, facit hoc cognata caducis rebus

alteritas. Nos uero nulla imaginatione diduci sed simplici intellectu erigi

et ut quidque intellegi potest ita aggredi etiam intellectu oportet.

Sed de proposita quaestione satis dictum est. Nunc uestri normam iudicii

exspectat subtilitas quaestionis; quae utrum recte decursa sit an minime,

uestrae statuet pronuntiationis auctoritas. Quod si sententiae fidei

fundamentis sponte firmissimae opitulante gratia diuina idonea argumentorum

adiumenta praestitimus, illuc perfecti operis laetitia remeabit unde uenit

effectus. Quod si ultra se humanitas nequiuit ascendere, quantum

inbecillitas subtrahit uota supplebunt.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 34 / 252 题