I.

Christianae religionis reuerentiam plures usurpant, sed ea fides pollet

maxime ac solitarie quae cum propter uniuersalium praecepta regularum,

quibus eiusdem religionis intellegatur auctoritas, tum propterea, quod eius

cultus per omnes paene mundi terminos emanauit, catholica uel uniuersalis

uocatur. Cuius haec de trinitatis unitate sententia est: "Pater," inquiunt,

"deus filius deus spiritus sanctus deus." Igitur pater filius spiritus

sanctus unus non tres dii. Cuius coniunctionis ratio est indifferentia. Eos

enim differentia comitatur qui uel augent uel minuunt, ut Arriani qui

gradibus meritorum trinitatem uariantes distrahunt atque in pluralitatem

diducunt. Principium enim pluralitatis alteritas est; praeter alteritatem

enim nec pluralitas quid sit intellegi potest. Trium namque rerum uel

quotlibet tum genere tum specie tum numero diuersitas constat; quotiens

enim idem dicitur, totiens diuersum etiam praedicatur. Idem uero dicitur

tribus modis: aut genere ut idem homo quod equus, quia his idem genus ut

animal; uel specie ut idem Cato quod Cicero, quia eadem species ut homo;

uel numero ut Tullius et Cicero, quia unus est numero. Quare diuersum etiam

uel genere uel specie uel numero dicitur. Sed numero differentiam

accidentium uarietas facit. Nam tres homines neque genere neque specie sed

suis accidentibus distant; nam uel si animo cuncta ab his accidentia

separemus, tamen locus cunctis diuersus est quem unum fingere nullo modo

possumus; duo enim corpora unum locum non obtinebunt, qui est accidens.

Atque ideo sunt numero plures, quoniam accidentibus plures fiunt.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 24 / 252 题