endoscopicum vesicae urinariae. Fissurae in ano, endometritis
chronica, urethritis granosa circa cervicem vesicae urinariae, causae
principales sunt vaginismi, et istae {333} causae sanabiles sunt.
Inflammatio acuta vulvae, vaginae, uteri, tuborum aut ovariorum,
carunculae urethrales, urethritis, fissurae cervicis vesicae
urinariae, haemorrhoides, fissurae recti, coccygodinia, ulcera uteri
et amotio uteri vel ovariorum e loco debito, possunt tantum dolorem in
coitu infligere ut mulier practice impotens fiat. Morbi autem isti
fere omnes medicabiles sunt, sed tamen aliqui omnino pervicaces sunt.
In vaginismo hysterico et in aliis casibus insanabilibus intromissio
fieri potest ope chloroformi ad evitandum divortium.
4. Quando uterus prolabitur vel cervix producitur ita ut copula
impossibilis sit, chirurgus mederi potest.
5. Atresia vaginae est occlusio vaginae in longum perfecta vel
imperfecta. Nullum orificium invenitur. Congenita esse potest, et tunc
plerumque desunt omnia organa generativa. Atresia etiam consequitur
vulnera et inflammationes morborum, ut diphtheritis et scarlatina.
Ubi atresia per totam vaginam extenditur nullum datur medicamentum, et
impotentia absoluta et perpetua adest. Labia adhaerentia separari
possunt.
6. Aliquando sed perraro vagina in rectum aperit. Possibilitas
removendi impotentiam e loco orificii vaginae pendet.
7. Arctatio vaginae oritur ex causis atresiae, et remotio conditionis
quum impotentia inducat impossibilis esse potest.
8. Tumores pudendi, vaginae et recti, hypertrophia labiorum et
clitoridis, et elephantiasis labiorum copulam impedire possunt. Alii
tumores et hypertrophiae removeri possunt, alii autem insanabiles
sunt.
9. Dantur perversitates sexuales quae viros impotentes reddunt, et
haec aliquando in mulieribus inveniuntur. Tales sunt Sadismus,
Masochismus, et gradus Sodomiae praeter primum. Isti morbi animi
causae sunt impotentiae in muliere propter aversionem ejus virorum
etiamsi physice potens sit. Vix in matrimonium iniit talis mulier, et
igitur perversitates istae parvi momenti relate ad mulieres, relate
autem ad viros magni momenti sunt. De his quid infra dicendum erit.
10. Senectus nunquam reddit mulierem impotentem, virum autem reddit.
Etiamsi nihil ad impotentiam pertineat, hic {334} juvat dicere in
locis temperatis terrae parturitionem maxima ex parte desinere anno a
natu quadragesimo-quinto. Cessare potest anno vicesimo-octavo, et
perstare post annum quinquagesimum. J. Whitridge Williams
(_Obstetrics._ Neo-Ebor. 1903), casum citat mulieris quae anno
sexagesimo-tertio aetatis puerum vicesimum-secundum peperit et postea
menses aderant. Parturitio aliquando decem vel duodecim annos post
ultimos menses evenit.
Nunc, estne mulier ovariis carens impotens? Nullo modo: sterilis
tantum est. Nam (1) Congregatio S. Officii in matrimonium duas
mulieres ovariis orbatas inire permisit. (2) Talis mulier capax est
copulae carnalis aeque ac mulier habens ovaria, et moralistae omnes
concedunt nil amplius requirendum ut matrimonium validum fiat. (3) Si
talis mulier impotens sit omnis mulier insanabiliter sterilis impotens
esset, et discrimen a moralistis prolatum impotentiam inter et
sterilitatem nugatorium esset et puerile. Mulier in qua tubi
Fallopiani occludantur sterilis est perpetuo; idem dicendum de muliere
habente uterum infantilem, vel ovaria rudimentaria, vel ovaria
morbida, et ita porro. Nemo autem tales tanquam impotentes unquam
tenet.
Aliquando mulier ovariis orbata sensationem sexualem possidet, vulgo
autem non possidet. In utroque casu tamen remedium idem
concupiscentiae mari perstat, et hoc sufficit pro viro ut matrimonium
validum sit. Huc accedit, relate tum ad mulierem tum ad virum, quod
duo fines intrinseci essentiales matrimonii, et fines sufficientes
juxta S. Alphonsum, adsint, scilicet, traditio mutua cum obligatione
et possibilitate reddendi debitum, et vinculum indissolubile.
Si in tali muliere existat sensatio sexualis, pro ea remedium
concupiscentiae habetur, sin minus, dantur saltem duo fines
essentiales intrinseci matrimonii. Re quidem vera mulier carens
ovariis et eodem tempore expers sensationis sexualis differt a muliere
quae parturit sed sine sensatione sexuali est; nihilominus semper
manent illi ovariis carenti duo fines essentiales intrinseci
matrimonii.
Vetula communiter nequit parire et expers sensationis sexualis est,
sed licite matrimonium contrahit. Conditio vetulae est eadem ac
conditio mulieris ovariis orbatae. Lehmkuhl {335} (_Amer. Ecc. Rev._
vol. 28, n. 3), in hanc assertionem urget excisionem ovariorum esse
quid "positive actum contra primarium matrimonii finem," quum senectus
conditio naturalis sit Chirurgus honestus aut inhonestus nunquam
removet ovaria ut conceptio evitetur; operatio enim nimis periculosa
est. Removentur ovaria primario ad morbum gravem medendum, et
sterilitas consequens intenditur tantum per accidens. Remotio
ovariorum igitur est quid _per accidens_ actum contra "primarium finem
matrimonii," (et iste non est finis essentialis intrinsecus) seu
generationem prolis; et nihil refert etiamsi positive actum esset si
non sit in fraudem legis. In casu mulieris habentis ovaria
rudimentaria et nullam sensationem sexualem (casus enim quandoque
contingit) quid sit "positive actum contra primarium finem
matrimonii"? Estne una lex pro ista a natura castrata et alia pro
muliere a chirurgo castrata et tertia pro vetula senectute castrata?
Inter ovaria et testiculos analogia est, etiamsi obstet D. Bossu,
medicus Gallicus, a Professore Hild (_Amer. Ecc. Rev._ vol. 28, n. 1)
et Eschbach citatus. Demptis ovariis sensatio sexualis destruitur haud
secus ac quum testiculi removeantur, sed analogia incompleta est et
claudit. Eunuchus insuper incapax est communiter intromissionis, et
semper inseminationis. Moralistae vulgo docent inseminationem
essentialem esse copulae carnali. Utcumque de inseminationis
necessitate veritas sit (de qua infra) eunuchus nequit satisfacere
primo matrimonii fini essentiali intrinseco, mulier expers ovariis
satisdare potest.
Carentia aut occlusio tuborum Fallopianorum sterilitatem insanabilem
efficit, sed usque adhuc nemo tenet illam carentiam vel occlusionem
esse impotentiam. Conditio quoad potentiam generandi eadem est ac in
carentia ovariorum, sensationem autem sexualem proprie carentia
tuborum non efficit. Idem omnino dicendum est de carentia uteri. Si
vagina remaneat capax talis mulier copulae carnalis est.
Mulier igitur impotens est sub lege ecclesiastica tantum in quinque
casibus:
(1), ubi atresia vaginae aut adhaesio labiorum insanabiles sunt: haec
atresia et adhaesio raro inveniuntur;
{336}
(2), in casu rarissimo in quo vagina in rectum aperit insanabiliter;
(3), ubi arctatio vaginae immedicabilis sit: haec rara est;
(4), quando adsunt tumores maligni aut incrementa morbida quae
nequeant removeri;
(5), in casibus defeminationis aut Urningismi (de quibus infra).
Sadismus et Masochismus et aliae perversitates sexuales ita
infrequenter observantur, in gradu saltem in quo impotentiam creant,
ut negligi possint.
II. _Impotentia Maris._ Tractus genitalis viri, a testiculis ad meatum
urinarium seu orificium penis, ad centimetra 81 (uncias fere 32)
extenditur. Ex testiculis chorda spermatica per inguen infra cutem
transit, murum abdominalem penetrat per annulum inguinalem, et sub
vesica urinaria urethram juxta cervicem vesicae intrat. Semen non ex
uno fonte provenit. Secretio ista fluida est et cinerea, partim ex
testiculis qui in scroto sunt oriens et partim ex vesiculis
seminalibus, prostate, glandulis Cowperi, et folliculis cryptisque
urethrae, quae omnia extra scrotum sunt. Elementum essentiale in
semine cellulae sunt quae spermatozoa vocantur, et haec ex testiculis
proveniunt. Locomotionis potentiam habent spermatozoa et in
foecundatione ovum penetrant. Secretio glandularum quae spermatozoa
fert alkalina est et removet aciditatem urinae; acidus enim
spermatozoa destruit.
Erectio penis praecedit ejectionem seminis, et centra nervosa
erectionis et ejectionis in chorda spinale apud lumbos sunt. Erectio
effectus est dilatationis arteriarum penis et occlusionis venarum quae
congestionem sanguinis efficiunt; postea musculi perineales aliique
musculi erectionem perficiunt.
Impotentia maris in tria genera dividi potest; videlicet: Impotentia
Psychica, Impotentia Atonica, Impotentia Organica:
I. Impotentia Psychica.
Species:
(1), Impotentia Psychica absoluta aut relativa;
(2), Sadismus;
(3), Masochismus;
(4), Fetichismus;
{337}
(5), Eviratio;
(6), Urningismus;
(7), Sodomia cum horrore;
(8), Gynandria;
(9), Metamorphosis Sexualis Paranoica;
(10), Anaesthesia Sexualis;
II. Impotentia Atonica.
Species:
(1), Impotentia Paralytica;
(2), Impotentia e venenis;
(3), Impotentia ex irritatione.
III. Impotentia Organica.
Species:
(1), absentia penis;
(2), penis multiplex;
(3), hypertrophia aut magnitudo penis vel praeputii;
(4), penis rudimentarius;
(5), adhaesio penis scroto, ingueni vel abdomini;
(6), hypospadias et epispadias;
(7), distortiones penis ex podagra, lue, rheumatismo, gonorrhoea;
(8), aneurysma corporum cavernosorum et varix venae dorsalis penis;
(9), frenum nimis curtum;
(10), anchylosis articulamenti coxendicis et abdomen permagnum;
(11), tumores et incrementa morbida circa genitalia, sicut herniae,
hydrocele, haematocele, elephantiasis, lipoma, carcinoma, sarcoma,
cystoma, enchondroma et fibroma;
(12), phthisis testiculorum et varicocele;
(13), anorchismus et castratio;
(14), prostratitis chronica;
(15), senectus;
(16), aspermia.
I. Impotentia Psychica.
1. Impotentia psychica ea est quae ex coercitatione inhibente cerebri
in centrum genito-spinale exercitata devenit. "Impotentia ex
maleficio" veterum moralistarum est. Timor, luctus, gaudium magnum, et
aversio hanc impotentiam psychicam efficiunt. Quandoque {338} nuper
maritus propter excitationem passionis ejectionem praecocem vel
erectionem debilem vel nullam habet. In his casibus impotentia
temporanea est si medicus peritus prudensque sit. Haec impotentia
relativa esse potest.
2. Sadismus. Haec paraesthesia sexualis et aliae perversitates ex
excessu venereo deveniunt et impotentiam gignunt. Sadismus nomen habet
a quodem libidinoso Gallico marchione de Sade, saeculo duodevicesimo
vigente. Datur libido magna erga alium sexum sed cum crudelitate in
objectum uriginis, quae crudelitas usque ad homicidium cum mutilatione
frequenter extendit, vel saltem adesse debet humiliatio personae
amatae.
Sadistae erant Nero et Tiberius; et exemplum infame erat Giles de
Laval, qui A.D. 1440, supplicium capitis affectus est, post
trucidationem Sadisticam fere 200 liberorum inter octo annos.
Occisiones apud White Chapel Londini probabiliter Sadisticae fuerunt.
Sadista impotens est exceptis casibus in quibus crudelis vel saltem
contumeliosus simul esse potest. Haec crudelitas gradus habet a
Sadismo symbolico, in quo crudelitas simulatur, vel mere dramatica
est, per contumeliam veram usque ad homicidium et anthropophagiam.
Formae etiam bestiales et sodomiticae inveniuntur. Sadista nullo modo
tanquam semper insanus considerari debet, species autem suae pessimae
paranoicae sunt, et degeneratio neurotica frequens est in familiis
Sadistarum.
Sadismus maris frequens est, sed Kraft-Ebing (_Psycopathia Sexualis_,
Philadelphiae, 1893) tantum duos casus inter mulieres invenit.
Fictiones antiquae de Lamiis et Marmolycibus ex actibus mulierum
Sadisticarum ortae sunt.
Necrophilia, seu libido erga cadavera cum propensione ad mutilationem,
species est Sadismi quae vulgo paranoica est.
3. Masochismus. Haec degeneratio nomen habet a fabularum scriptore
Sacher-Masoch. Conditio est Sadismo contraria. Masochista uriginem
habet magnam uti Sadista, et nulla datur potentia sexualis sine
crudelitate vel humiliatione; crudelitas autem vel humiliatio in
Masochistam ipsum vertenda est. Hic homicidium non intrat.
Masochismus, natura sua passiva, vitium feminarum esse debet, sed
solummodo {339} casus unus in muliere inventus est a Kraft-Ebing.
Valde communis est inter mares.
Masochismus Larvatus est species hujus degenerationis in qua sordes
physicae sordibus adduntur moralibus.
4. Masochismus Symbolicus seu Fetichismus. Fetichista potens est
tantum praesente parte vestium, e. g., calccus mulieris, vel aliud
objectum seu "Fetich," quodcumque sit. Aliquando mera imaginatio
sufficit. Tonsores furtivi capillorum puellarum quandoque Fetichistae
sunt, et in capillis longis virorum attractio sexualis quandoque est
mulieribus. Virtus musicorum saepe in capillis Samsoniis est plus quam
arte. Westermarck (_History of Human Marriage._ Neo-Eboraci. 1891)
describit seditionem gravem mulierum in Madagascar quum Rex Radama
capillos longos militum tonderi jusserit. Relatio etiam est odores
inter et passionem sexualem. Si nervi olfactorii catelli scindantur
catellus nunquam canem femineam recognoscit. Meretrices gaudent
odoramentis pungentibus, e.g., moscho.
5. Eviratio. Haec degeneratio gradus est Sodomiae. In gradu primo
Sodomiae impotentia non necesse adest, in gradu autem secundo semper
adest. In hoc secundo gradu homo Sodomiticus meretrix masculina evadit
cum maribus, atque transformatio profunda et stabilis animi
supervenit, ita ut mas se feminam esse in actu sexuali sentit. Hic est
effeminatio usque ad statum criminalem pregrediens. Gradus initialis
hujus status est amicitia inordinata inter duos pueros aut duas
puellas.
In casibus firmatis evirationis, Sodomista agit tanquam pellex
masculina aliis Sodomistis, aut in vestibus femineis ut uxor se gerit.
Coloniae sunt Sodomistarum hujus generis in fere omne urbe magna; se
invicem cognoscunt, societates, choreas publicas, et dialectum
completam habent, praesertim Berolini, Lutetiae-Parisiorum, Neapolis
et Washingtonii. Impotentes sunt ad copulam carnalem naturalem.
Sodomia cum effeminatione seu viraginitate frequens est inter
mulieres. Hie degenerata marem mente evenit. Impotens vix dici potest,
nisi propter aversionem sexualem a maribus.
6. Urningismus. _Urning_ est vox Germanica ab Ulrichs inventa.
Urningismus idem est in re ac Sodomia primi et {340} secundi gradus,
sed additur mollitia scriptionis poesis, ambulationum imminente luna,
et aliorum hujusmodi.
7. Sodomia cum horrore est similis evirationi et defeminationi, sed
vice frigiditatis adest horror alterius sexus.
8. Gynandria et Androgynia. In istis degenerationibus transformatio
ita profunda est ut Sodomista masculinus circa pectus et in modo se
gerendi feminae similis sit physice, et virago virum evadat aspectu.
Exempla sunt _bote et mujerado_ inter Sioux et Pueblos Indos
Americanos.
9. Metamorphosis Sexualis Paranoica species insaniae est in qua
patiens imaginat sexum suum mutatum esse. Insanabilis est.
Degenerationes istae fere omnes cum masturbatione incipiunt. Medicatio
moralis esse debet, sed Kraft-Ebing et von Schrenk-Notzing sanationem
obtinuerunt ope hypnosis.
10. Anaesthesia Sexualis status est in quo vir aut mulier omnino caret
sensatione sexuali. Illi secus habent corpora normalia. Conditio valde
infrequens est. Kraft-Ebing enumerat decem casus congenitos in
maribus, et duos in feminis. Anaesthesia sexualis acquisita etiam
invenitur.
II. Impotentia Atonica.
1. Impotentia Paralytica. Centra nervosa sexualia in chorda spinale
apud lumbos atonica esse possunt propter morbum generalem, aut venena,
aut paralysem. Impotentia atonica frequens est in anaemia, diabete
mellito, uraemia, cholaemia, lepra, rheumatismo, ataxia lumbali, lue
chordae spinalis, myelitide, parese, et haemorrhagia cerebrali.
Aliqui tumores cerebrales impotentiam gignunt, paralysis diphtheritica
causa est impotentiae temporaneae, et conditio invenitur in cachexia
alicujus morbi tabescentis. Phthisicus autem saepe potens est usque ad
finem vitae. Utrum impotentia perpetua sit necne ex natura morbi
dependet.
2. Impotentia ex venenis. Potentia sexualis minuitur vel destruitur
abusu venenorum vel absorbendo eadem, uti opium, morphina, chloral,
potassii bromidum et iodidum, cannabis Indica, carbonei sulphidum,
arsenium, antimonium, plumbum et iodum. Fabri, ut pictores
(house-painters) et typographi, qui plumbo utuntur hoc modo patiuntur.
Alcohol frequenter origo est impotentiae, et quandoque tabacum eumdem
{341} affectum habet sine alio indicio physico. Impotentia pervicax
esse potest ex utraque causa.
3. Impotentia ex irritatione. Irritatio chronica urethrae prostaticae
e libidine, gonorrhoea, masturbatione, urina acida aut neurosibus
genito-urinariis impotentiam inducit. Neuroses centrorum sexualium
sensibiles aut motoriae esse possunt, et neuroses motoriae quandoque
impotentiam creant. Prognosis hujusmodi impotentiae fausta est nisi
adsint spermatorrhoea et genitalium atrophia. Prostatorrhoea quoque
impotentiae causa esse potest, et hic prognosis melior quam in
spermatorrhoea est. Athletae, ut pugil, cursor, et alii ejusdem
classis temporaliter impotentes esse possunt
III. Impotentia Organica. Mas impotens esse potest propter
malformationes congenitas aut acquisitas, morbos et defectus
genitalium.
1. Absentia congenita aut postnatalis penis impotentiam insanabilem
creat.
2. Penis rudimentarius causa impotentiae est, sed casus
amplificationis post matrimonium habentur.
3. Penis multiplex rarissime impotentiam creat.
4. Hypertrophia penis aut praeputii, et magnitudo relativa penis
rarissime efficiunt hominem impotentem.
5. Adhaesio penis scroto, ingueni vel abdomini reddit hominem
impotentem; sanabilis autem est conditio.
6. Impotentiam quandoque creat hypospadias, seu absentia partis
inferioris urethrae, et epispadias, seu absentia partis dorsalis
urethrae; sed conditiones a chirurgo sanari plerumque possunt,
quandoque autem nequeunt.
7. Distortiones penis e podagra, lue, rheuraatismo, et gonorrhoea
impotentem faciunt virum quandoque immedicabiliter.
8. Aneurysma corporum cavernosorum et varix venae dorsalis penis
impotentiae a chirurgo sanabilis causae sunt.
9. Frenum glandulae penis curtum nimis incurvat penem, et ita vir
impotens est. Conditio facile a chirurgo removeri potest.
10. Rarissime anchylosis articulamenti coxendicis et venter
pinguedineus impotentem virum reddit. Anchylosis insanabilis est.
11. Tumores et incrementa morbida circa genitalia, ut {342} herniae,
hydrocele, haematocele, elephantiasis, lipoma, carcinoma, sarcoma,
cystoma, enchondroma, et fibroma causae sunt impotentiae. Herniae,
lipoma, hydrocele, haematocele, et quandoque elephantiasis scroti
sanari possunt; tumores benigni et maligni aliquando removentur sed
vulgo amputatione penis aut testiculorum.
12. Testiculi marcescunt in varicocele et impotentia sequitur.
Varicocele amoveri potest, et si mature operetur chirurgus impotentia
evitatur. Lues testiculorum destrui potest substantiam testiculorum
nisi morbus mature sanetur, et impotentia potest esse absoluta.
Tuberculosis testiculorum destruit organum.
13. Anorchismus seu absentia testiculorum bilateralis et congenita,
idem efficit ac castratio. Conditio rara est Cryptorchismus, seu
retentio testiculorum in abdomine, plerumque sterilitatem gignit non
necessario impotentiam.
Castratio completa, morbo vel secus, impotentiae causa est, sed non
necessario statim post castrationem. Gross (_A Practical Treatise on
Impotence_, Philadelphiae. 1890) citat quattuor casus in quibus
erectio permanebat, in uno homine usque ad decennium. Kruegelstein
(_Henke's Zeitschrift._ 1842. vol. I, p. 348) dicit virum quemdam post
amissionem testiculorum uxorem foecundavit. Si casus revera
contigerit, spermatazoa in vesciculis seminalibus permanserant.
14. Prostatitis chronica causa est impotentiae et plerumque
insanabilis est.
15. Nulla regula firma dari potest de impotentia physiologica
senectutis in maribus. Viri sexto et octogesimo anno non solum
potentes inventi sunt sed etiam liberos generaverunt. Potentia
generandi in maribus vulgo circa annum sexagesimum-secundum cessat,
exceptiones autem multae inveniuntur. Potentia coeundi permanere
potest longe post annum sexagesimum-secundum. Ecclesia igitur senes
cujuscumque aetatis ad matrimonium admittit; et confessarius nihil
rogat de potentia nisi ab ipso sene interrogatur. Si confessarius
sciat senem revera impotentem esse, non permittere debet matrimonium
ejus.
16. Opinio videtur esse moralistarum ad habendam copulam carnalem
necessariam esse non solum erectionem et {343} intromissionem sed
ettam inseminationem plus minusve perfectam.
Laymann (_De Imped. Matr.,_ cap. 11) ait: "Impotentia perpetua ad
copulam perfectam dirimit matrimonium subsequens." Et addit: "Dixi
_perfectam,_ id est, quae fit cum effusione veri seminis in vas
muliebre." Mastrius (loco jam citato) tenet inseminationem esse
necessariam.
Lehmkuhl (_Theol. Mor._) in definitione impotentiae absolutae dicit
talem esse impotentiam quae "aliquem ad quamlibet copulam consummatam
inhabilem reddit." Hic utitur vocibtis, _copula consummata,_ in qua
Ballerini requirit inseminationem quasi perfectam (_op, cit._, vol. 6,
p. 178), et Sanchez (_De Matr.,_ lib. 2, disp. 21, n. 5)
inseminationem imperfectam. Petrus de Ledesma quoque (apud Eschbach.
_Disputationes Physico-Theologiae._ Disp. 200) de senibus loquens ait:
"Si enim senes ita senio confecti et exhausti, quod nullo modo semine
valeant, quamvis possint erigere membrum et penetrare vas, non possunt
contrahere, et si contrahunt, matrimonium est invalidum."
Qui steriles sunt ita sunt ex tribus causis: (1) Aspermia, seu
absentia absoluta seminis; (2) Azoospermia, seu absentia spermatozoon
in semine; (3) Oligospermia, seu carentia alicujus partis seminis.
Aspermia vulgo efficitur occlusione urethrae vel obliteratione partis
ejusdem. Defectus isti congeniti esse possunt vel ex morbo aut
vulnere. Tumores tractus generativi claudere possunt aditum inter
testiculos meatumque urinarium et ita aspermia efficitur. Spadones,
etiamsi raro potentiam habeant intromissionis, aspermia afflictantur
quoad partem seminis ex testiculis provenientem (in qua spermatozoa
sunt), sed humor ex parte anteriori tractus generativi adesse aliquo
modo potest.
Azoospermia fere eodem modo oritur, obstructio autem vel destructio
prope testiculos est, et ita secretio aliarum partium tractus
generativi exire potest, sed sine spermatozois.
In Oligospermia spermatozoa adesse possunt, sed quia aliud elementum
seminis deest spermatozoa inertia sunt.
Casus inveniuntur in quibus propter malformationem semen perfectum in
vesicam urinariam ejactatur.
{344}
Omnes istae conditiones insanabiles esse possunt, raro sanari possunt.
Estne vir aspermatosus, seu carens semine, impotens?
(1). Affirmant multi moralistae qui inseminationem requirant talem
impotentem.
(2). Ejectio seminis confectio est actus sexualis viro, et alia in
actu ejectioni mere conducunt.
In Azoospermia copula carnalis qua copula eadem est ac in coitu
normali: microscopium solum aut sterilitas absentiam spermatozoon
detegunt. In Oligospermia coitus quoque normalis esse paret.
Opinor virum aspermatosum impotentem sub lege esse quia nequit copulam
sexualem perficere; e contra, virum oligo-spermatosum aut
azoospermatosum steriles tantum esse.