_Venerabili armigero, Johanni Paston seniori, detur hæc litera._
[Sidenote: 1460 / JULY 6]
Honoris superni amorisque interni indissolubile vinculum tam venerabili
viro in Christo condignum, præcordialissime magister ac amice
singularis, non solum quales debeo sed quales valeo vobis refero grates
cordiales pro vestris beneficiis quampluribus michi multiformiter
exhibitis, pro quibus omnibus recompenset vos Altissimus. Honorabilis
domine, causa motiva præsentis scripturæ est hæc. Ex magno cordis
affectu audire desidero de vestra expeditione prospera in materia
concernente testamentum et voluntatem venerabilis viri J. F.[220.2]
militis per Ricardum Calle vel Johannem Pampyng, vestros fideles
servientes; quod si fieri non possit per relationem latoris præsentium,
michi certificare dignemini. Cujus verbis audienciam credulam præbere
curetis, sicut et michi dare velletis si vobiscum personaliter
interessem. Scire insuper dignetur vestra caritas quod iste frater,
præsentium lator, est meus spiritualis filius, eo quod in ordinem per me
indutus et professus et ad gradum sacerdotii promotus, jam per biennum
continuum, fuit socius et servitor meus satis solaciosus in tempore meæ
gravissimæ infirmitatis, in laboribus et vigiliis continuis, tam diurnis
quam nocturnis, quorum occasione a suo libro et studio fuit
multiformiter impeditus; sicque ad suos amicos non potuit habere
recursum ad sui victus et vestitus adquirendum subsidium. Cui si placet
intuitu caritatis elemosinam per vos graciose collatam Willelmo nepoti
meo ingratissimo, utinam non infidelissimo, latori prædicto dare
curetis, qui vobis suam indigenciam fideliter explanabit et dicti
nepotis viciosa demerita certissime declarabit. Unum enim scitote, si
frater prædictus circa meam personam non fuisset multiformiter solicitus
ego pluries fuissem mortuus. Spero enim per Dei graciam circa festum ad
Vincula Petri vestram graciosam visitare presenciam, et de dicti fratris
gratitudinem clariorem dare noticiam. Cui propter Deum ad mei cordis
multiforme solacium dicti beneficii ne denegetis suffragium, sicud in
vobis gero confidenciam singularem. Non plura pro præsenti vobis offero
calamo digna, sed vos, vestros et vestra defendat Trinitas alma, Quæ vos
graciose conservet in prosperis et graciosissimis dirigat in agendis.
Scriptum Donewici, in vigilia Translacionis Sancti Thomæ Martiris.
Vester ad vota promptissimus ac orator pauperculus.
FRATER J. B., Minorum minimus.
[Footnote 220.1: [Add MS. 34,888, f. 147.] This is a letter of
Friar Brackley, apparently written the year after Fastolf’s
death. It is in a large and regular handwriting, different from
some of his other letters.]
[Footnote 220.2: Sir John Fastolf.]
[[quod si fieri non possit _text has “qood”_]]
410