LXVIII. 10 mars 1379.

_Sententia seu ordinatio de facto portus Rodani_[A].

IN nomine Domini, amen. Boni presidis, sub cujus jacet imperio provincia

quam regit, interest ut ipsam provinciam paccatam teneat & quietam, ut per

bonum regimen ipsa patria seu provincia augmentetur malisque careat

hominibus & personis, & abjectis & amotis malis hominibus omnique vi &

rapina, quilibet de suo proprio contenttatur, ne propter impunitatum

audaciam fiant qui nequam sunt nequiores & ne in scandalum irruatur; cumque

etiam jura ad hoc sint condita, ut eorum metu & terrore humana coherceatur

audaccia tutaque sint inter probos innoscentes, & ut in opprobris

reffrenetur audaccia comitendi & malignandi ac eciam noscendi voluntas.

Quia cum fama publica & factum evidens & notorium, ymo pocius vehemens

infamia que ad aures presidis sepissime sibulavit, loco accusationis

habeantur legitime & haberi debeant: hinc est quod anno Incarnationis

ejusdem Domini M^{o}CCC^{o} septuagesimo octavo & die decima mensis marcii,

sereniss. principe dom. Karolo Dei gratia Francorum rege regnante, ad aures

audientis pariter & intentum ac etiam intellectum viri nobilis & potentis

dom. Guillelmi de Fayno militis, bayllivi regii Vivariensis & Valentinensis

vicariusque curialis curie regie Bocey cedulis auribus innotuit & pervenit,

fama publica refferente factique notorii evidentia demostrante & clamosa

populi insinuatione, precedente murmure publico ac vagitu querimonioso,

taliter & adeo quod nulla tergiversatione potest obumbrari, ymo potius

taliter & in tantum fuit auditui referatum quod vicera justitie debitum

suum exsolvere vagitantio pupugit adversus tanti facinoris audatiam in jura

insurgantis tanta, nostre justitie officium judicio proponitur ne tam ferox

malitie anelitus incorrectus remaneat justiciaque lesa contra Richardum &

Anthonium delatos & eorum complices, quod ipsi delati maligno spiritu

imbuti & arte diabolica inflamati, Deum pre oculis non habentes, cupientes

se bonis alienis ditari & divites effici, comiserunt, pepetraverunt

delicta, crimina, excessus & raubarias que sequuntur. In primis quod totum

flumen Rodani est in regno & infra regnum Francie & de dumaynio domini

nostri Francorum regis tenetur absque aliquo medio; item, quod dicti

Richardus Baratonis & Anthonius Boverii, delati supradicti, sunt pontonerii

in & super dicto flumine Rodani in portu Valentie ipsumque portum tenent &

gubernant, tenere & gubernare faciunt per suos familiares & deputatos;

item, quod nunquam nedum in dicto portu & passagio Valentie, sed in omnibus

aliis portibus & passagiis dicti fluminis Rodani fuit usitatum levari seu

exhigi a personis in dict. portibus transeuntibus pro eorum pontonagio sive

passagio dicti fluminis Rodani preterquam a persona singulari eunte &

transeunte in dict. portibus unum denarium monete currentis, & a persona

eunte & transeunte eques vel aliud animale solum ducente duos denar.

predicte monete; item, quod delati sue salutis eterne non memores Deumque

pre oculis non habentes, prout supra, sed quoad hec omnes actus suos ad

malum finem deducere cupientes volentesque incessanter protrahere, & nedum

malas sed pejoras usagia & servitutes indebitas in patria que jure scripto

regitur imponere non timentes, sed sua propria auctoritate & de facto & se

dominos dicti portus fluminis Rodani existentes econtra & prope Valentiam,

facientes a singulari persona in dicto portu transeunte pedes in eodem

portu & pro qualibet vice transeunte de regno in imperium & de imperio in

regnum & tociens quociens contingit aliquas personas in dicto portu

transire, cupiendo se bonis alienis locupletari & divites effici, levantes

& levare non formidantes per se aut per familiares & deputatos per eosdem

in dicto portu, videl. aliquando sex denarios, aliquando unum obolum

regium, aliquando dimidium grossum & aliquando duos obolos regios, & a

singulari persona transeundo eques in dicto portu vel solum animale ducente

aliquando dimidium grossum, aliq^{do} duos obolos regios, aliq^{do} unum

grossum, aliq^{do} duos grossos, aliq^{do} tres & aliq^{do} quatuor, & sic

de similibus & ad eorum voluntatem antequam a navi quin ipsas personas

transeuntes abire permittant; &. quod deterius est, quando dicte gentes

nolunt solvere ad eorum voluntatem, ipsis minantur de verberando ipsos &

bona sua capiendo, saysiendo & retinendo ac eciam super dicto flumine

Rodani arrestando, & ipsas sic indebite molestando & depredando, incidendo

in penis legum & novam servitutem & usagium imponendo; item, quod qualibet

die una per aliam transeunt in dicto portu tam eques quam pedes viginti,

septuaginta, quaterviginti, centum persone ante magis quam minus, a quibus

& qualibet ipsarum exhigunt & exhigere faciunt summas supra dictas, sic in

premissis delinquendo; item, quod de predictis ex inductionibus &

extortionibus dicti delati effecti sunt divites, quilibet de tribus centum

francis auri; item, quod quolibet anno locupletari possunt & divites effici

de predict, raubariis & depredationibus quilibet de centum francis auri;

item, quod de predict. omnibus & singulis sunt publice diffamati inter

notos & vicinos eorumdem, & de eorum quolibet est publica vox & fama; item,

quod predicta sunt vera, notaria, publica & manifesta. Visaque informatione

secreta predicte curie regie super hiis..., necnon etiam responsionibus una

cum deffentionibus..., viso etiam toto processu.... una cum tota ejus

sequela..., participato nobiscum peritorum consilio, sedentes pro tribunali

more majorum nostrorum in hac curia & consistorio regio prout decet, ubi

jus reddi & desservi unicuique postulanti est fieri consuetum, sacrosanctis

Dei Scripturis in nostro conspectu positis & appertis, ut de vultu Dei

nostrum recte prodeat judicium & oculi nostri in hiis & aliis continuo

videant equitatem, non declinantes quod a dextris nec a sinistris, sed equo

libramine, insedentes..., facto primictus signo venerabilis sancte

[sigillum] Crucis, dicendo: in nomine Patris & Filii & Spiritus Sancti,

amen; per ea que nobis constat dict. Richardum & Anthonium non esse nec

fuisse culpabiles de supra contra ipsos intitulatis, potissime eorum

deffensionibus visis & ignorancia ac excusacionibus auditis hac actentis, &

aliis pluribus & validis rationibus que animum nostrum movent & movere

debent, istos Richardum & Anthonium licet absentes.... ab intitulatis,

super contra ipsos duximus absolvendos & absolvimus per presentes. De

quibus ... Lata fuit hec sententia anno & die predictis, testibus

presentibus discretis viris magg. Matheo de Saletis, Johanne de Bosco,

Stephano Ugonis, Anthonio Falconis, Johanne Massaboni, clericis; & me Petro

Servientis de Sancto Juliano, Lugdun. dyoc., clerico notario publ. & dicte

curie regie substituto & jurato....

[A] Extrait de l'original, long parch. de 69 lig. dont voici l'analyse:

_Sentencia continens quod Richardus Baratonis & Anthonius Boverii,

pontonerii portus Rodani Valencie, fuerant intitulati in curia Bocey,

inponendo contra eos quia exhigebant a singulari persona transeunte pedes

portum; j ob. regium, quandoque ij ob. regios, quandoq. xij den., & a

qualibet persona meante eques portum ij ob. regios, quandoq. xij den.,

quandoq. j. gr. ... & quandoq. iiij gr.; & quod nunquam nedum in portu

Valen. sed in omnibus aliis portibus Rodani fuit usitatum exhigi a

singulari persona pedes pro suo nolo nisi j den. & a qualibet persona

transeunte eques ij den.; tandem procurator domini de Cruceolo & dict.

pontoneriorum taliter prosequtus fuit causam, quod dom. Vitalis Bernardi

judex regius Vivarien, & Valentin., astanti secum locumtenente dom.

bayllivi, pretaxatos pontonerios ab intitulatis absolvit, Petro Servienti

notario_. Nous ne donnons dans le texte que le résultat de l'enquête; elle

est comprise dans la publication de la sentence:

_In nomine Domini, amen. Noverint universi & singuli.... quod (anno)

ab Incarnacione ejusdem Domini M^{o}CCC^{o} septuagesimo nono & die

veneris que fuit xii^{a} dies mensis augusti..., ad quam diem apud

Boceyium in consistorio regio publico ubi curia regia tenetur & coram

ven^{li} & circumspecto viro dom. Vitale Bernardi licenciato in

legibus, judice regio Vivariensi & Valentinensi, personaliter

comparuit discretus vir mag. Petrus Faya notarius, ut procurator

nobilis & potentis viri domini de Crusseolio ac etiam nomine

procuratorio Richardi Baratonis & Anthonii Boverii..., dicens &

asserens.... sibi hanc diem fuisse assignatam... ad audiendum

sentenciam diffinitivam in & super quadam inquesta in presenti curia

pendenti contra Richardum & Anthonium prenominatos...; idem procurator

exhibuit & produxit dicto dom. judici quandam papiream cedulam

scriptam, rationes & deffentiones dict. magistrorum in se continentem,

cujus tenor est talis:--Visa inquisitione facta & formata, etc...; qua

quidem cedula.... exhibita & porrecta..., illico idem dom. judex ad

suam sententiam super premissis proferendam processit, ut sequitur:--

Ad hec nos Vitalis Bernardi..., astante nobiscum discreto viro mag.

Guillelmo Pellicerii, clerico regio & locumtenente nobilis & honor.

viri dom. Guillelmi de Fayno militis, bayllivi regii..., visis titulis

in presenti curia factis & in processu inquisitorio contentis.... § In

nomine Domini, supra...._

Il est rare de rencontrer une sentence dont le dispositif soit plus

contraire aux considérants.

* * * * *

Chartvlarivm Ecclesiae Sancti Petri de Bvrgo Valentiae Ordinis Sancti Avgvstini · 第 77 / 103 题