LVIII. 26 juin 1330.

[_Sententia correariorum Burgi in causa criminali_][A].

Aliud Ecclesia habet instrumentum cujusdam sententiæ diffinitivæ in causa

criminali ratæ, sic: Quod Joannes Bajuli, Castri Novi Isaræ, Stephanum

Bruni de Burgo in terra posita juxta Helemosinam cum ense suo taliter in

capite maliciose & acriter percussit quod post sex dies obiit. Igitur

magister Stephanus Pagani per correarios curiæ capituli Burgi commissus,

visis atestationibus testium pro utraque parte productorum, dict. Johannem

Bajuli a morte & ex causa mortis ipsius Stephani per suam sententiam

diffinitivam absolvit, & de vulnere illato condempnavit in XXV. libris, &

ad restituendum damnum passum ratione dicti vulneris, videlicet servitiis,

servitoribus & aliis rebus necessariis restituendis quibus pertineat

exigere & per dictum Joannem restituere propter prædicta. Receptum per mag.

Stephanum de Moyrenco notarium, anno Domini M^{o}CCC.XXX & XXVI^{a} junii.

[A] Analyse tirée de l'_invent. rais_., f^{o} 18 r^{o}: Tertio....

* * * * *

Chartvlarivm Ecclesiae Sancti Petri de Bvrgo Valentiae Ordinis Sancti Avgvstini · 第 67 / 103 题