LII. 6 avril 1305.

[_Confirmatio præpositi de compositione cum domo Leoncelli_][A].

NOS Amedeus Basteti de Cruciolo prepositus Valentinus notum facimus

universis..., quod nos visis & diligenter inspectis quibusdam

compositionibus olim habitis inter predecessores nostros in prepositura

predicta ex una parte, & religiosos viros abbatem & conventum Lyoncelli

Cytercensis (_sic_) ordinis ex altera, in quibus invenimus quod prefatus

abbas & conventus nobis & successoribus nostris faciunt & facere tenentur

annis singulis quatuor libras Viannenses usualis & currentis monete in

civitate Valencie, & duos caseos de melioribus caseis ipsius domus

Lyoncelli ad valorem sex soludorum Viannensium, pro quibusdam mansis,

terris, nemoribus, pratis, pascuis, venationibus cuniculorum que a nobis

tenent in emphyteosim perpetuam sub annuo censu predicto, prout in prefatis

compositionibus & licteris inde confectis plenius continetur; predict.

compositiones & licteras nos predict. prepositus ratas habentes penitus

atque firmas, ad petitionem religiosorum virorum fratris Martini Rocha

prioris & fratris Poncii Guidonis cellararii dicti monasterii Lyoncelli, ex

certa scientia... tenore presentium approbamus, ratificamus ac etiam

confirmamus, promictentes bona fide ... observare & complere.... In cujus

rei testimonium & roboris firmitatem sigillum nostrum presentibus est

appensum, anno Domini millesimo tercent. quinto, octavo idus aprilis.

[A] Le texte abrégé de cette charte est fourni par la transaction du 6

mai 1531.

* * * * *

Chartvlarivm Ecclesiae Sancti Petri de Bvrgo Valentiae Ordinis Sancti Avgvstini · 第 61 / 103 题