XLVIII. 22 juillet 1279.

[_Transactio inter præpositum Valentinum et capitulum Burgi super

jurisdictione et aliis_][A].

IN nomine Domini, amen. Notum sit omnibus..., quod cum questionis materia

esset orta inter Petrum Rostagni prepositum Valentinum, abbatem Sancti

Petri de Burgo Valentie ex una parte, & capitulum Sancti Petri de Burgo ex

altera, super eo quod dictus abbas asserebat confirmationem prioris

ecclesie supradicte ad ipsum tanquam ad abbatem ipsius ecclesie pertinere,

& quod ab eodem abbate prior de novo electus & ab ipso confirmatus ad

dexteram ipsius abbatis debet in choro collocari, item quod prior eidem

abbati debet homagium & fidelitatem facere; rursus asserebat idem abbas

quod quando prior & capitulum Sancti Petri sunt in aliquo negotio

terminando negligentes totaliter seu remissi, quod tunc idem abbas,

legitima tamen monitione premissa, ad illud negotium terminandum potest cum

canonicis in capitulo interesse. Capitulo ecclesie supradicte ex adverso

dicente, quod dictus prepositus sive abbas injuriabatur eidem ecclesie

super quodam fossato quod proprium ipsius ecclesie asserebat, prout

protenditur dict. fossatum a porta Curerie usque ad portam Mauriciorum;

item super dominio cujusdam orti siti in territorio de Loisas, inter ortum

altaris Sancti Apollinaris & ortum filie Chapusii macellarii quondam, alveo

quodam intermedio; item super procuratione quam asserebat dict. capitulum

eundem prepositum, quando fuit creatus de novo in prepositum, indebite

recepisse in ecclesia supradicta, cum nec sibi nec suis successoribus ad

dict. procurationem ecclesia teneri debeat; item super eo quod preco Burgi

Valentie debet preconisare in Burgo non expresso nomine prepositi, sed

expressis nominibus abbatis, prioris & vicarii; postremo super eo quod idem

prepositus non permittit ipsi ecclesie retinere ea que de feudis suis dicta

ecclesia vult emere, vel eidem ecclesie donantur vel alias relinquuntur

contra libertates & privilegia ipsius ecclesie Sancti Petri. Tandem cum de

predictis questionibus & multis aliis inter se diutius litigassent, idem

prepositus pro se & successoribus suis, de consensu & voluntate Gaufredi de

Chasta decani & totius capituli Valentini ... ac nomine ipsius prepositure

ex una parte, & dict. capitulum Sancti Petri de Burgo ex altera, unanimi

voluntate & concordia ... compromiserunt in discretos viros G. Basteti

abbatem Sancti Felicis, Lambertum de Montemayrano canonicum Valentinum, &

magistrum Helyam de Salis, Johannem de Viriaco & Berengarium, canonicos

ecclesie Sancti Petri de Burgo, tanquam in arbitros arbitratores seu

amicabiles compositores, & sub pena centum librarum Viennensium...:

prestito etiam hinc inde a partibus corporaliter juramento, quod stabunt &

parebunt diffinitioni ... arbitrorum..., eorum arbitrium incontinenti

emologabunt & perpetuis temporibus observabunt. Qui dicti arbitri,

inquisita cum omni diligentia veritate..., inspectis instrumentis

authenticis & privilegiis ecclesie, auditis etiam que partes proponere

voluerunt..., componendo & arbitrando voluerunt & pronunciaverunt: quod

confirmatio prioris ad abbatem Sancti Petri & prepositum Valent. pertineat,

prout etiam in authenticis ipsius ecclesie Sancti Petri dignoscitur esse

conscriptum; & quod prior ab ipso abbate ad dexteram ipsius abbatis

installari debeat, fidelitatem vero eidem abbati tantum ut ceteri canonici

facere teneatur; jurisdictio autem omnimoda & potestas plenaria, cohertio &

correctio clericorum ecclesie Sancti Petri & familie eorundem & omnium

hominum ecclesie commorantium in terra ipsius & communie eorundem, libere &

integre penes priorem & canonicos communiter remaneat pleno jure; sane si

prior & capitulum in aliquo negotio capituli terminando fuerint negligentes

totaliter seu remissi, tunc legitima monitione premissa, abbas ad illud

negotium terminandum cum canonicis, si voluerit, poterit in capitulo

interesse: ordinatio vero ecclesie & capituli & omnium negotiorum ejusdem

ad priorem & canonicos pertineat libere & absolute, inconsulto abbate, ut

ab antiquo fieri consuevit; fossatum vero predictum cum pleno dominio &

jure ipsi ecclesie perpetuis temporibus in pace remaneat, & totum dominium

& censa orti predicti; preco vero Burgi preconisare de cetero teneatur,

expresso nomine abbatis, prioris & vicarii, & non faciendo mentionem de

preposito Valentie; de acquisitione vero super feudis prepositi, ut ab

antiquo erat, fuit similiter ordinatum, scilicet quod dicta ecclesia de

voluntate prepositi super feudis suis possit adquirere & relicta sibi

retinere, vel saltem post interpellationem prepositi infra biennium dicta

legata, relicta seu adquisita eidem ecclesie vendere liceat vel in alium

transferre; pro procuratione vero predicta ecclesia Sancti Petri de cetero

abbati seu preposito noviter instituto centum solidos Viennenses semel

solvere teneatur, quos prepositus in Burgo quando pompatice ab ipsa

ecclesia recipietur in prandio dicte procurationis teneatur expendere, vel

si prepositus maluerit quatuor libras eidem ecclesia in pecunia solvere

teneatur. Verum ne discordia inter prepositum & ecclesiam Sancti Petri in

posterum possit oriri super piscatione fossati ipsius ecclesie & fossati de

las Esclausas dicti prepositi, sic extitit ordinatum: quod prepositus &

ecclesia, vel ille qui fossatum ecclesie tenebit, semel in anno vel alias

si concorditer hoc facere voluerint, aquam possint insimul vel alter eorum

super fossatum per clausorium prepositi retinere ne intret fossatum dicti

prepositi, & per tornatorium subtus pontem Mauriciorum possint dicta

fossata & debeant exauriri: pro expensis vero quas dict. prepositus fecerat

in tornatorio fossati ecclesie, dicta ecclesia septem libras Viennenses

eidem preposito solvere teneatur: de quibus ecclesia eidem preposito

plenarie satisfecit; & ita sit pax & finis & concordia ... inter partes.

Que omnia ... partes ipse incontinenti emologaverunt, acceptaverunt & eadem

servare in perpetuum ... ad invicem promiserunt; renunciantes...: salvis

aliis compositionibus & capitulis que non contradicunt compositioni

presenti. Actum xi^{o} kalendas augusti, anno Domini M^{o} CC^{o} LXX^{o}

nono; & ad majorem & perpetuam firmitatem predictorum habendam, presens

carta sigillis dom. prepositi & ecclesie Valentine & Sancti Petri de Burgo

de mandato predictorum extitit insignita.

[A] Le texte de cette charte est donné d'après un «Extrait a son original

estant en parchemin deubement scellé & signé, exhibé & apres retiré par

messire François Argueil, abbé & seigneur du Bourg les Valence ... pour

servir ce que de raison au proces que led. sieur abbé a pendant en la

seneschaussée de Valence..., ce 9^{e} décembre 1643; signé Arguel

abbé....»; il en existe une autre copie délivrée sur la requête de M^{re}

Denis Le Mercier de Rollet, prévôt de l'église cathédrale de Saint-

Apollinaire de Valence, abbé de la collégiale de Saint-Pierre & haut-

seigneur du Bourg, collationnée sur l'original par Calvin, notaire, le 14

juin 1680. L'_Invent. rais_. en contient une longue analyse, f^{o} 7 V^{o}-

9.--Voir la charte XXX, qui a le même objet.

* * * * *

Chartvlarivm Ecclesiae Sancti Petri de Bvrgo Valentiae Ordinis Sancti Avgvstini · 第 57 / 103 题