[_Clementis IV papæ confirmatio privilegiorum_][A].
CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, Priori & Capitulo ecclesiæ Sancti
Petri de Burgo, salutem. Omnes libertates & immunitates a prædecessoribus
vestris (_leg_. nostris), sive per privilegia sive alias indulgentias
ecclesiæ vestræ seu vobis concessas, nec non libertates & exemptiones
sæcularium exactionum a regibus & principibus vel aliis Xpisti fidelibus
rationabiliter vobis indultas, sicut eas juste & pacifice obtinetis, vobis
& per vos ipsi ecclesiæ confirmamus. Si quis autem hanc paginam nostræ
confirmationis infregerit, indignationem Omnipotentis Dei & beatorum
apostolorum Petri & Pauli ejus se noverit incursurum. Datum Perusii, decimo
quarto kalendas octobris, pontificatus nostri anno primo.
[A] Texte abrégé conservé dans l'_lnvent. rais._, f^{o} 11 r^{o}, où il est
précédé de ce titre: _Bulla Clementis papæ IIII, per quam confirmavit omnia
per prædecessores (suos) ecclesiæ Sancti Petri de Burgo concessa, ut
sequitur...._
* * * * *