[_Honorii III papæ bulla pro canonicorum residentium
ordinationibus_][A].
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori & capitulo
Sancti Petri de Burgo Valentie, salutem. Ex parte vestra fuit nobis
propositum, quod quidam canonici vestri raro vel nunquam in ecclesia vestra
residentes dedignantur rectis dispositionibus capituli consentire, propter
quod profectus ecclesie multipliciter prepeditur. Cum igitur turpis sit
pars suo toti non congruens, imo nec pars sit etiam nominanda que ab
integritate recedit[1], authoritate presentium vobis indulgemus ut, non
obstante dissensu vel contradictione temeraria pauciorum, quod a maiori &
saniori parte canonicorum residentium ordinatur, ratum habeatur & firmum,
nisi aliquid rationabile a paucioribus residentibus objectum fuerit &
ostensum, quare id fieri non debeat vel non possit. Datum Viterbii, vj.
kalendas junii, pontificatus nostri anno quarto.
[A] Texte extrait de l'_Invent. rais._, f^{o} 13 v^{o}, où il est précédé
de ce titre développé: _Bulla alia ejusdem Honorii papæ III qui, audita
supplicatione capituli Burgi continente impedimentum dictorum duorum
canonicorum, indulsit eidem capitulo ut id quod a majori & saniori parte
canonicorum in ecclesia Burgi residentium ordinatur, firmum & ratum
habeatur. Ita dicens_, etc.; & suivi de cette note: _Habet ecclesia unum
vidimus factum anno M^{o} cclxxxxvj^{o} & vj^{o} nonas maii_ (2 mai 1296),
_cum appositione sigilli officialis Valentiæ_.
[1] Axiome formulé par le pape Innocent III en 1200 (_Décret_. GREGOR.,
lib. IV, tit. iv, cap. 5: _Corp. Iur. Can._, t. II, c. 647; cf. BALUZE,
_Epist. Innoc._, t. I, p. 601).
* * * * *