XXII. mars 1217.

[_Compositio de portu ab Humberto episcopo facta_][A].

EGO Vmbertus, Dei gratia Valentinus episcopus, notum facimus universis

quod, inter B. de Belregart & Salvanetum ex una parte, & J. Ruellatorem[1]

& Bo. ex altera, mota fuit controversia coram nobis super portu inferiore

ad tegulariam[2], que sopita fuit inter eos in hunc modum: J. Ruellator &

Bo. in vita sua tantum tenebunt portum ab eis & facient ipsis XX. solidos

censuales. Hec compositio probata fuit a Burgensi ecclesia, que tunc

obtinebat vilanagium quod dictus B. & uxor eius & Salvanetus in portu

habuerant supradicto per Guidonem & W. dominos de Cruszol & Lambertum de

Maires[3], qui interfuerunt compositioni & dixerunt, prestito sacramento,

factam fuisse compositionem sicut superius est expressum. Tandem defuncto

Bo., cum Burgensis ecclesia portionem illam quam habebat in portu sibi

vendicaret, eo quod assereret ipsum Bo. portionis illius quam ipse tenet

habere usum fructum tantum dum viveret, uxor eius & liberi in dubium

revocabant; G. vero de Cruszol datus est tutor liberis, & per ipsum & per

alios testes fuit hec compositio probata ad plenum. Sane precibus ipsius G.

& uxoris Bo., concessit Burgensis ecclesia tenere portum sub eodem censu

XX. solidorum liberis & uxori ipsius Bo. ad vitam J. Ruellatoris, qui pari

iure & pari modo & pari censu sicut idem Bo, in eodem portu fuerat

constitutus; post mortem vero ipsius J. Ruellatoris qui huic compositioni

interfuit, neque heredes eius, neque uxor, neque liberi ipsius Bo. neque

alius ipsorum nomine aliquid iuris, aliquid rationis in prefato portu sibi

poterunt vendicare. Et hoc totum uxor ipsius Bo. sacramento firmavit, & G.

de Cruszol tutor liberorum Bo. promisit bona fide, prout melius potest

intelligi, quod liberi ipsius Bo. hanc compositionem, que ad commodum

ipsorum facta est, ratam & firmam semper teneant & observent, & contra eam

nichil iuris opponant. Facta sunt hec apud Valentiam, in nostra presentia,

in aula pontificali, anno Domini M^{o} CC^{o} XVIJ^{o}, mense marcio.

Interfuerunt autem pro Burgensi ecclesia J. prior, W. [de] Cleriaco,

Girbertus, J. de Tolosa, V. baiulus, magister V., B. baiulus, L. de Maires.

Ad maiorem autem firmitatem habendam in antea, nos auctoritatem nostram

huic facto tribuimus, & presentem cartam sigilli nostri fecimus munimine

roborari.

[A] Cette charte ne nous a été conservée que par une copie du notaire Jacob

(cf. ch. XIV, n. 8), contenant en outre les ch. XVI & XVII, & sur laquelle

on a mis cette note: _parum valet, quia sunt copie non tabellionate_; elle

y occupe 18 lig.

[1] Ce nom semble venir de _ruella_, petite rue; le _Lexicon infimæ

latinitatis_ ne le mentionne pas.

[2] _Tegularia,_, tullerie, & aussi terre à briques, argile.

[3] La charte de concession de cette partie du port ne nous a pas été

conservée.

* * * * *

Chartvlarivm Ecclesiae Sancti Petri de Bvrgo Valentiae Ordinis Sancti Avgvstini · 第 31 / 103 题