ORATIO DOMINI DOCTORIS CORBET, EX ÆDE CHRISTI, IN FUNUS HENRICI PRINCIPIS.

(Mus. Ashm. No. 1153.)

Quam sit semper vobis facile, et pronum, justo servire, sobriisque

lachrimis obtemperare, ipsi mihi vos dixistis modo, qui egregio oratori,

et invicto argumento fideliter cessistis, mihi tantum post consumptum

humorem, et historiæ, meæ fidem vestram et suspiria præstituri. Si qua

autem unquam ageretur causa quæ suis viribus staret, neque patrono

aliquo, aut oratore indigeret, hæc ipsa profecto hodierna est, quæ nec

adversarium infestum habet, nec facilem auditorem postulat; hæc ipsa

est, quæ in omni familia versata, vexata, compressa, ad forum postea,

et cœlum provocat, humano generi se dat obviam, et una Britannia nunc

orbem replet. Tam multa, variaque unius mors est, ut ubique moriatur;

tam frequens dolor ut humanitatem omnem hac ipsa cogitatione imbuat.

Nescit enim domestica esse aut paucorum fama, pervia simul et ambitiosa,

utrumque simul minatur polum, rumpetque mœnia aut transibit caprificus:

ideoque facti repetitione aliqua opus est; ad metus vestros, et

necessitates descendite, affectus vestros interrogate, quis desiderii

modus aut finis. Dicite tandem utrum timere quicquid possitis, aut amare

sine Henrico, sitque ille miseriæ vestræ vera causa, qui felicitati

vestræ sola spes emicuit—quare aures ego hodie vestras non appello, sed

oculos, neque auditores ut olim neque censores alloquar, sed homines,

sed Britannos. Adeste igitur, Anglosissimi Academici, lassi, queruli,

mihique per hunc mensem a primo hujus nuncio ruinæ, non tacito sed muto

post lachrimas jam deliberatas aspirate, et dolorem illum, quem vel

vita nostra vincere non possumus, data quasi opera dolendo leniamus.

Exanimat enim possessorem ægrum luctus longus, et prodigus mentem sine

sensu vulnerat, et quasi jam humanitas potius aut natura, quæ morbus

dici vellet, lachrimarum suarum epulis impleri gaudet, et imperiosa

consuetudine satiatur. Quare redeat jam ad se oculus unusquisque vestrûm,

animamque in oculos arripiat. Henricum cogitet sive principem sive

nostrum et vincet, credo ratio, aut suadebit pietas, ut omnes hodie

simus Heracliti sive enim ad majorum sepulchra et imagines, proavosque

ejus multum remotissimos revertimur, honor est et crescit acervus,

nec sine centum regibus potest prodire, si patremque matremque jam

superstites, quod sæpius proferre juvat jam superstites, jam supra

cyathum, et cultrum, pyram flammamque jam superstites, et si quid

votis nostris precibusque jam litare possumus, sero superstaturos. Hos

si repetimus Deus est in utroque parente. Si cunabula respicimus, et

Lucinam ejus, quid in illa infantia non debuit esse plus quam mortale,

quæ a sponsoribus Belgiis et immortali Elizabetha Christo initiata, et

æternitati, pueritiam autem nullam habuit, qui annum ... unum excessit

ex ephebis, et tanquam tempus præcipitare mallet, quam expectare, annos

non ætate sed virtute æstimat, neque hominem se longævum esse sed virum

cupit. In omni actione, rebusque gestis se juvenem præbuit, solum in

affectu senem, et suos annos sic explevit, ut nonagenarium esse illum

vellet quis libenter agnoscere. Senectutem pariter nec habuit nec

exoptavit, neque exhæreditavit eum morbus, sed industriam, vitæque

suum patrimonium reliquum aut laboribus vendidit, aut studio decoxit.

Diuturnioris spem vitæ ei natura dederat, dare melioris non poterat;

indicium prorsus quod illum cæca fortuna non vidisset maximum; mens

pariter condidisset optimum, adeone raro succumbit tenuiori, et æternum

elementum gloriæ perituræ auræ infeliciter serviet? Adeone virtus qua

vivimus minor erit vilissimo illius aeris haustu, quo vivendum est. Atqui

redeat in Chaos unde prognatum est, ingratum illud aeris elementum,

si malis tantum indulgeat, invideat bonis, si inutili populo spiret,

principibus lateat, principibus huic. Ecquis mihi vestrûm hanc Syntaxim

imputat, illum ut dicam principibus, qui et multus erat, virtutemque

in aliis fractam et remissam, totam sibi suisque imperiis mancipasset;

unaque sua anima effecit præstantissima, ut si veteres philosophos

interrogamus, infinitum animarum exercitum in hoc uno extitisse

crederent? Sed consulite memoriæ vestræ et officio, historiam revocate,

narrate Principem; quisquamne melior? quisquamne major? Deo scilicet et

cœlo stirpeque sua animoque proximus: non tamen ideo humani oneris, aut

terreæ vicinitatis immemor, Deumque immortalem quem metu subditissimo

coluit, semper et admiratus est; precibus imperatoriis, et quasi libera

servitute quotidie vincit; movet hortatu, docet Salomonis æmulus

familiam sensu, populum fama concitat, prælucet ipse omnibus pietate,

neque autoritate bonos sed exemplo facit. Irasci aliquando, neque potuit,

neque vellet, neque pœna cujusque, sed pœnitentia contentus est, credo

itaque ut qui sine felle viveret, sine sanguine imperaret. Neque amabilis

magis, et mansuetus quam domesticus et frugalis; servorum nomina, studia,

vitæque instituta cognovit, in domo sua mensaque ipse paterfamilias,

nimirum ut qui Œcumenicus esse debuit, Œconomicus quandoque esse posset.

Studia sua et exercitia corporis, (quam cœli et Decembris patientissimus

erat) campestria plerumque et in sole fuerunt.

Gaudet equis, canibusque, et aprici gramine campi,

et quo longius a luxuria, oppidoque decessit, eo proxime accessit famæ

et probitati. Rei militaris non tam studiosus, quam peritus fuit, eoque

timore simul a transmarinis optimè ... redde Deo populum suum, I, curre

per Alpes, Romamque diu personatam et histrionicam aut vero cultu

induas, aut falso spolies. Hoc unum restat faciendum, tuisque illud

artibus permissum est, et in tua solius sæcula servatum opus. Nec male

præsagiebat Roma præstigiatrix illa famelica, quæ longo te jejunio et

siti petiit, quæ ferro et igni liberalem dat operam, morti principum

plus quam scientiæ et religioni incumbit, et quasi jam virtuti morbus

adhæreret, potius quam invidiæ, nullam non pyxidem, herbamque eruit, quo

suis exorcismis, et impudicæ nequitiæ superstes non fiat. Tu vero quam

facile illudis ... ejus, et crudelem industriam antevertis, ni virtus

ipsa pro Jesuita, et febris pro veneno est. His tu remediis hac demum

medicina sanaris (H. P.) et dum medicus ... studium, gloria tua, et

proprium meritum interficiunt, unus Peleo juveni non sufficit, Henrico

sufficeret (ut transeam finitimos) Sabaudia et Hispania ab utraque India

timeris, nec audet vexisse tuam Oceanus carinam, atque iisdem non ita

pridem ægrotavit Henricus magnus ille Galliæ rex, qui ferro et hostili

parricidio transfixus Henricis omnibus mortem propinavit.

Credamus tragicis quicquid de Colchide torva

Dicitur et Progne: nam clamat Roma peregi,

Confiteor, puerisque meis aconita paravi,

Quæ deprensa patent; facinus tamen ipsa peregi.

Tune duos unâ sævissima vipera cœnâ?

Tune duos?—Septem, septem si forte fuissent[124].

Verum credo nihil horum est (Academici) orationis meæ horribilius est

non religionis. Egoque cæsus olim pulvere Novembris, hodie cæcubio,

hodie insanio. Nos utinam vani: Totus igitur est in apparatu Henricus

noster quem quærimus, jamque aut equo insidet, aut choræis hasta vel

gladio dominatur, ipse Hymenæus etiam et nuptias coronat, ovant et

triumphant una dulcissima mortalium, pax, Anna et Jacobus, et fervet

annis nitentibus fratri Carolus et totus in illos. Invitant, properant,

parant Fredericus et Elizabetha, et ver illud perpetuum et poeticum hac

solum in regione deprehenditur. Æstate prima Woodstochiam suam cogitat

Henricus, et vicinam academiam adventu primo, scholaresque (quos vocat

suos) accersit, ut habeat convivas musas, et si placuerit, convictores;

juvat et meminisse potestis, qualis ibi tum in scena prodierit, in qua

ipse erat pro triumpho, ipse pro spectaculo. Quotus illa nocte adest

Henricus?—Quotus princeps, quam magnificus, quam innocens, cui vel

esuriens Jesuita potuit ignoscere. O dementiam suavem, gratissimum

errorem, et religiosum delirium, in vobis redivivum Principem, Britanni,

jubilate Henricum, O beatum impostorem.

Qui istud nec audiunt, nec credunt malum, nos miseros, qui in illa

hostium multitudine et via fortunæ viximus, et nescire dolorem non

minus sit difficile, quam cognitum extinguere. Quod si vox populi,

quæ aliquando Dei esse dicitur, eadem potuisset de morte tua et fama

decernere, caruisses hodie lachrimis, et longo nostrorum funeri

superfuisses. In te enim non tam morientis fatum, quam pacis, quam

reipublicæ situm est; non peris sed destruis, neque mors hæc dat,

sed confusio; diluvium est, nec caret prodigio. Oraculum est, nec

sine sacerdote aut pontifice potest intelligi. Quam non mortalis eras

Henricus, mortalis; adeone nonus esse nunquam potes, et nullus esses,

brevis est quia bonus, minorque quia melior.

Nobis interim quod reliquum, quam ut festinetis juvenes, animamque

principis fugitivam, per silentium et solitudinem sequamini: ut

longitudinem vitamque inimicis posthac exoptetis, sociisque vestris,

fratribusque suadeatis, quam sit senectus post fatum principis vilis

et ignominiosa. Nos interim viri, qui in longiori ludibrio constituti

sumus, consulamus huic vitio, facinusque ætatis lachrimis expiemus;

et experiamur modo utrum anima principis excellens, quæ palatio sui

corporis clarissimo valedixit, in nostris animis et hisce lachrimarum

insulis habitare velit, certemus invicem pietate, et ingenioso luctu

contendamus, summus ne dolor feriet non volentem satis, nec viventem

minus. Dixi.

The Poems of Richard Corbet, late bishop of Oxford and of Norwich 4th edition · 第 113 / 117 题