THE LATIN TEXT OF LB

[Sidenote °1: R1 162b; R2 127d]

[Sidenote °2: R2 128a]

[Sidenote °3: R1 162c]

1.[°1] Vir gloriosus, et uita sanctissimus abbas, Queranus, ex patre

Boecio, matre Darercha [Darecha R2] ortus fuit. Hic traxit originem de

aquilonali parte Hibernie, Aradensium silicet genere. Diuina quoque

gratia a puerili etate sic ipse illustratus est, ut qualis[°2] foret

futurus luculenter appareret.[°3] Erat [Cras MSS.] enim tanquam

lucerna ardens eximia caritate, ut non solum feruorem pii cordis

et deuocionem erga hominum inopiam releuandam [reuelandam MSS.]

exhiberet; uerum et in creaturum irrationabilium necessitatibus

infatigabilem ostenderet affectum. Et quia tanta lucerna non debuit

sub modio abscondi, ideo a puerili etate cepit miraculorum prod[ig]iis

coruscare.

2. Quum enim equus fili regis terrae illius subita morte periret, ac

de eius casu iuuenis ille multum doleret, apparuit ei in sompnis uir

uultus uenerabili ac rutilentis, qui eum prohibuit tristari pro morte

equi, dicens ei, "Voca" inquit "sanctum puerum Keranum, qui aquam in

os equi tui infundat, frontemque aspergat, et reuiuiscet. Illum quoque

pro resuscitatione eius munere debito dotabis." Cumque regis filius de

sompno euigilasset, misit pro puero Kerano ut ad se ueneret; qui cum

sui presentiam ei exhiberet, atque sompnium scriatim [seruatem _or_

seritatem R1] audiret, secundum quod angelus illum docuit, equum aqua

benedicta aspergens de morte resuscitauit. Viso hoc magno miraculo,

agrum fertilem et amplum rex terrae illius in honore Dei Omnipotentis,

in cuius nomine equus suus est resuscitatus, sancto Kerano contulit.

3. Accidit autem quadam die [q.d. _omitted_, R2] quod mater ipsius

Kerani eum reprehenderet, eo quod mel siluestre, sicut ceteri pueri

suis parentibus ferebant, non portaret. Quod cum dilectus Deo et

hominibus audiret, mentem eleuans ad Puerum illum qui subditus erat

parentibus, aquam de fonte uicino allatam benedixit, in nomine Eius

qui mel potens est producere de petra, et oleum de saxo durissimo; et

mox aqua illa in mel dulcissimum, Deo cooperante, conuertitur, et

sic matri defertur. Hoc mel parentes eius sancto Dermicio diacono,

cognomento Iusto, qui eum baptizauit, transmiserunt.

[Sidenote °4: R1 162d]

[Sidenote °5: R2 128b]

4. Lectis autem a[°4] memorato sancto literarum rudimentis, beatum

Cluayn Hir[°5]ardensem abbatem, discendi causa, adire proposuit. Et

cum opere uellet complere quod animo cepit cogitare, uaccam unam a

parentibus ad uictum sibi postulauit. Sed cum eius peticionem mater

eius non acquiesceret, celestis Pater, qui intimios [_sic_ R1,

intuitos R2] suos quantum mater filium diligit, desiderium dilecti

sui adimplere non distulit. Nam uacca una lactifera, una cum uitulo,

consecuta est eum, acsi a suo pastore minaretur post eum. Qui cum ad

sacrum collegium sancti Fynniani uenisset, gaudium non modicum de eius

aduentu omnes habuerunt. Vacca uero, que secuta est eum, simul

cum uitulo pascebatur, nec ubera materna sine licencia tangere

attemptabat. Keranus eius pascua sic discriminauit atque distinxit, ut

tantum uitulum mater lambe[re]t, nec tamen ei ubera praeberet. Istius

uero uacce in tanta habundancia exubrabat lac, ut xii uiris cotidie

distributum sufficientem copiam uictus praeberet. Sanctus uero

adolescens Keranus, diuine scripture intentus, inter condiscipulos

suos sanctitate ac sapientia, uelut sidus perfulgidus inter alia

[alique R2] sidera, emicabat. Erat uero perfecte caritatis fragrantia

plenus, et moris probitate, et uite sanctimonia, ac humilitatis

dulcedine, presentibus et absentibus gratiosus, honorabilis, et

admirabilis.

[Sidenote °6: R1 163a]

5. Vna dierum ad regem quendam, Tuathlum nomine, pro cuiusdam ancille

liberacione intercessurus accessit. Cumque regem deuote pro ea rogaret

[pro ea deuote oraret R2] ac preces famuli Dei quasi deliramenta

sperneret, nouam artem liberacionis eiusdem cogitans, semet ipsum regi

seruiturum pro ipsa decreuit. Veniente autem eo domum in qua puella

molebat, clause iam fores illi patuerunt. Intransque, alterum se

illi[°6] Paulinum episcopum exhibuit. Nec mora, rex illam emancipauit,

et insuper Dei famulo suum indumentum donauit. Quod ille accipiens,

continuo pauperibus distribuit.

[Sidenote °7: R2 128c]

6. Nocte quadam[°7] contigit ut eum doctor egregius Finnianus cum

annona frumenti ad molendinum transmitteret. Regulus uero quidam prope

habitans, quendam de discipulis uiri Dei illuc aduenisse intelligens,

carnes et ceruisiam ei per ministrum destinauit. Cumque illi exenium

tanti uiri presentaret, respondit ipse, "Vt commune" inquit "sit

fratribus, totum in os molendini proice." Quod cum nuncius compleret,

in farinam totum mutatum est. Quo audito, rex uillam in qua manebat

cum omnibus bonis suis in perpetuam dedit illi; sed Keranus suo

condonauit magistro, ibidem enim monasterium postea constructum est.

Panis uero de illa farina factus, uelut caro et ceruisia fratribus

sapiebat et eos sic recreabat.

[Sidenote °8: R1 163b]

[Sidenote °9: R2 128d]

7. Transacto autem temporis spacio, accepta magistri sui licentia

et benedictione, ad sanctum Nynnidum in quadam silua stagni Erny

commorantem properauit. Et cum [cum _omitted_ R2] illuc peruenisset,

cum magno gaudio et caritate non ficta susceptus est. Cumque idem in

moris ac uirtutum disciplina cotidie proficeret, quadam die ad nemora

uicina cum fratribus ad scindenda ligna ut [ut _omitted_ R2] uerus

obediens properauit. Erat enim consuetudo in sacro illo collegio ut

iii monachi cum seniore ad ligna deportanda secundum ordinem temporis

semper irent. Cedentibus uero ceteris ligna, ipse seorsum [deorsum R2]

Deum, secundum quod moris erat sibi, attente orabat. Interea quidam

nefandi latrones, rate ad insulam illam transuecti, in prefatos

fratros irruerunt, atque eos occiderunt, et eorum capita secum

detuler[°8]unt. Keranus uero, dum strepidum soc[i]orum [_sic_]

percucientium non audiret, mirabatur; et propter admiracionem festine

peruenit ad locum ubi eos laborantes reliquit. Viso quoque eo quod de

fratribus actum est [est _omitted_ R2], alta trahit ipse suspiria, et

uehementer contristatus est. Secutus est quoque homisidas [_sic_ R1]

illos e uestigio, atque eos in portu ut suam nauiculam in portu ad

aquam [aquas R2] deducerent desudantes, sed minime hoc facere potentes

[fatentes R1, facientes R2] inuenit; sic uero [sic eis R2] Deus

scapham[°9] eorum terre conglutinauit ut nequaquam eam amouere

potuissent. Et cum uoluntati Cunctipotentis contraire non possent, a

uiro Dei tunc presente [-entem R2] ueniam suppliciter postulant. Qui

memor sui Magistri pro Iudeis eum crucifigentibus orantis, sanctus pro

illis licet indignis preces ad fortem pietatis effudit; et uirtute

orationis eius potiti, ratem suam facillime ad aquam ducere potuerunt.

Pro munere uero huius beneficii, optinuit a latronibus capita suorum

fratrum. Acceptis uero hiis, ad locum ubi corpora iacuerant deueniens,

Deum deuote rogauit ut omnipotenciam suam in seruorum suorum

resuscitatione hac uite ostenderet. Mirum quoque est quod narro, sed

ueritate facti euidentissimum; capita corporibus coaptauit, ut illos

uirtute sacre orationis ad uitam reuocauit, immo quod uerius est,

reuocari meruit. Hii quoque sic mirabiliter resuscitati, ligna secum

ad monasterium transuexerunt. Quam diu tamen uixerant [_sic_],

cicatrices uulnerium in collis suis portauerunt.

[Sidenote °10: R1 163c]

8. Alio tempore cum peccora parentum in quodam loco custodiret, uacca

una peperit coram eo uitulum. Veniens uero imacie omnino confectus

[canis][1] cupiens de hiis que cum uitulo cadunt de uentro matris

[uentrem suum][2] implere, stetit coram pio pastore. Cui ait "Commede,

miser, uitulum istum, quia multum eo indi[°10]ges." Canis uero iussa

Querani complens, usque ad ossa uitulum commedit. Redeunti uero

Querano cum uaccis ad domum, illa ad memoriam reducens uitulum

mugiendo huc illucque discurrebat. Causam uero mugitus cognoscens

mater Querani, cum indignatione puero ait "Redde uitulum, Quirane,

etsi igne sit combustus uel aqua submersus." At ille iussis maternis

parens, ad locum ubi uitulus erat commestus accedens, ossa eius

collegit et uitulum resuscitauit.

[Sidenote °11: R2 129a]

9. Quodam tempore, transeunte eo per uiam, quidam mali[°11]gno spiritu

uexati canem ferocissimum excitauerunt ut sibi[3] [_sic_] noceret. Sed

confidens in Domino suo Queranus scuto deuote orationis se muniuit,

ac dixit "Ne tradas bestis [_sic_ R1, bestiis R2] animas confitentium

tibi, Domine." Et mox canis ille mortuus est.

10. Alio tempore solo eo in insula illa relicto, pauperem quendam

audiuit in portu ignem sibi dari rogantem. Erat enim iam frigidum

tempus; sed ratem non habuit ut pauperis peticioni, licet multum

desideraret, satisfaceret. Et quia caritas omnia sustinet, ticionem

ardentem in stagnum proiecit, et feruore [-rem MSS.] dilectionis

mittentis in aquis preualente [preualens MSS.] ad pauperem usque

peruenit.

[Sidenote °12: R1 163d]

11. Aliquandiu uero ibidem moratus homo Dei, cum licencia Nynnidi ad

sanctum Endeum Arnensem abbatem properauit; qui in aduentu eius non

modica perfundebatur leticia. Nocte uero quadam sompniauit se

uidisse iuxta ripam magni fluminis Synan arborem magnam frondosam et

fructiferam que totam obumbrauit Hyberniam. Quod sompnium beato Edeo

indicauit crastina die [die _omitted_ R2]. Sed et ipse Endeus eandem

uisionem ea nocte [e.n. _omitted_ R2][°12] se uidisse attestatus est,

quam uisionem sanctus Endeus interpretatus: "Arbor" inquit "illa tu

es, qui coram Deo et hominibus magnus eris, et per totam Hiberniam

honorabilis, propter quod et tui adiutorii et gracie umbra a demoniis

et aliis periculis protegetur uelut sub umbra arboris salutifere;

plurimisque prope ac procul tuorum fructus operum subuenient. Igitur

secundum Dei imperium qui reuelat secreta, ad praeostensum accede

locum, et ibi habita secundum graciam a Deo tibi datam." Confortatus

ex huius uisionis interpretacione, paruit uerus obediens iussioni

Sancti Endei patris sui spiritualis.

[Sidenote °13: R2 129b]

12. Et profectus in uiam inuenit quendam pauperem in itinere cui ab eo

eleemosinam petenti casulam suam tribuit. Cumque ad insulam Cathaci

uenisset, beatus Senanus aduentum eius, Spiritu reuelante, didicit;

eique obuiam ueniens quasi subridendo ait, "Nonne presbitero pudor est

absque casula incedere?" Senanus enim in spiritu nouit quomodo ipse

pauperi eam dedit. Et ideo cum ca[°13]sula ei occurreret. Et ait

Keranus, "Senior" inquit "meus sub uestimento suo casulam mihi

aufert."

[Sidenote °14: R1 164a]

13. Quam cum accepisset et gracias datori egisset, pro sancta

colloquia ad cellam fratris sui Luctigernni [-gerimi R2] peruenit, ubi

et alius frater eius Odranus [Ordanus R2] nomine erat. Ibi aliquanto

tempore moram traxit ac magister hospicium fuit. Die uero quadam eo

sub diuo legente in cimitherio, hospites ex improuise uenerunt, quos,

librum oblitus apertum, ad hospicium adduxit; eorumque pedes

deuote lauit, et cetera que eis necessaria erant propter Christum

ministrauit. Interea cum nocturne adessent tenebre, grandis facta est

pluuia. Sed Ille qui uellus Gedeonis ir[°14]rorauit, at praeterea a

rore intactum custodiuit, librum sancti Kerani sic ab ingruentibus

aquis licet apertum [aquis hoc apertum R2] reserauit quod nec una

gutta super eum cecidit.

14. Monasterio in quo tunc uir Dei morabatur, erat quaedam insula

uicina, quam seculares quidam inhabitabant, quorum tumultus uiros

Dei multum molestabat. Vnde contigit ut beatus Keranus, eorum

inquietacione compulsus, ad stagnum accederet, et orationi se totum

dans, elongationem illorum uexancium seruos Dei perueniuit. Cum enim

ab oratione cessaret, ecce subito insula cum stagno et habitatoribus

in remotum locum secessit, ut ullatenus [nullatenus R2] habitatores

eius eius [_sic_ MSS.] amicos Altissimi possent turbare. In Eius

enim nomine hoc miraculum factum est qui Sodomam propter peccatum

inhabitancium subuertit ac igne succendit. Adhuc extant signa illius

stagni, ubi ante erat.

[Sidenote °15: R2 129c]

[Sidenote °16: R1 164b]

15. Vir Dei, cum in usum [usus MSS.] pauperum bona monasterii

distribueret, fratres super hoc conquirentes ad ipsum temere

accedentes, dixerunt, "Discede," inquierunt "a nobis, simul enim

cohabitare non possumus." Quibus ipse acquiesce[n]s, et uale in Domino

faciens, ad insulam quandam se transtulit [a. i. s. t. q. R2] nomine

Anginam; in qua insula fundato monasterio, multi undique properantes

fama sanctitatis eius eos attrahente[°15] seruicium Dei mancipauerunt.

Sub stricta instruens regula, uultu et habitu, sermone et uita, se eis

in exemplum exhibuit. Erat enim tanquam aquila prouocans ad uolandam

pullos suos quantum ad contemplacionis sublimitatem; sed fraterna

humilitate sicut minus [unus R2] ex eis uiuebat. Erat enim in

spiritualibus meditacionibus suspensus ad supera; infirma tum

imbecillitate sic condescendebat ut quasi uideretur se inclinare

ad infima. Ipse quoque fide erat perfectus, caritate feruidus, spe

gaude[n]s, corde mitis, ore affabilis,[°16] paciens et longanimis,

hospitalitate erat humanus, in operibus pietatis semper assiduus,

benignus, mansuetus, pacificus, sobrius, et quietus. Et ut multa

breui concludam sermone, omnium uirtutum erat ornatus decore. Hiis

et huiuscemodi sollicitum impendens studium Marie contemplacioni ac

Marthe erga temporalium dispensacionem ordinata succasione [succisione

R2] adimplebat officium. Nec potuit talis ac tante lucerne lumen sub

modio abscondi, sed circumquoque gracie sue splendore diffuso mundum

copiose illuminauerat irradiauit lumine.

16. Erat nihilominus prophecie spiritu inspiratus, quam ex

precedentibus et subsequentibus patet exemplis. Quadam namque die uox

cuiusdam nauigium postulantis aures ei[us] pulsauerat. Tunc ait

ad fratres; "Vocem," inquit "eius audio quem Deus uobis preficiet

abbatem; euntes ergo ipsum adducite." Illi itaque properauerunt, atque

ad portum peruenientes quendam adolescentulum illiteratum inuenirent.

Quem negligentes adducere ad sanctum uirum reuersi neminem nisi

adolescentulum illiteratum qui profugus in siluis errabat se inuenisse

asseruerunt. Sanctus autem Queranus ait; "Adducite" inquit "illum,

et nolite futurum pastorem uestrum despicere." Qui adductus Dei

inspiracione et sancti uiri instructione religionis habitum suscepit,

et per modum literas didicit. Ipse est enim sanctus Oenius, uir uite

uenerabilis: et, sicut sanctus ante predixit, fratribus per modum

prefuit.

[Sidenote °17: R2 129d]

[Sidenote °18: R1 164c]

17. Elapso denique tempore, quidam uir sanctus nomine Dompnanus,[°17]

Mumoniensis genere, ad uirum Dei uisitandum peruenit. Cumque ab eo

sanctus Keranus causam aduentus scicitaretur, respondit se uelle locum

habere in quo Dominum [habere in Deo R2] secure posset seruire. Sanctus

uero Keranus, non que sua[°18] [supra R2] sed que Ihesu Christi querens

ait "Hic" inquit "inhabita, et ego Deo duce locum habitandi alibi

queram." Denique sacro eum comitante [conm. MSS.] conuentu ad locum eius

a Deo premonstratum profectus est, in quo celebri ac famoso monasterio

constructo quod hodie Cluaynensis [Claynensis R2] appellatur ciuitas

insignium miraculorum luce ipse, tanquam sol mundum istum ita

illuminauit.

18. De quorum miraculorum multitudine quedam hic subnectemus. Quodam

tempore dum fratres in messe laborantes sitis periculo grauarentur,

miserunt ad sanctum patrem Queranum ut aque [aqua MSS.] beneficio

refocillarentur. Quibus per ministros ipse ait: "Vnum" inquit "de duobus

eligite; aut aqua nunc uos recreati, aut hic post uos habitaturos rebus

mundanis beneficiari." At illi respondentes dixerunt "Eligimus,"

inquiunt "ut illi qui post nos ueniunt in bonis temporalibus habundent,

et nos tollerantie mercedem in celis habeamus." Et sic futurorum spe

gaudentes, a potu abstinuerunt, licet multum indigentes. Vespero uero

illis domum redeuntibus, pius pater, laborancium lassitudinem

compaciens, uas aqua plenum benedixit, et iam sanctum miraculum in Chana

Galilee renoua[n]s, in optimum uinum transmutauit aquam. Quo uino siti

deficientes recreati sunt, et in fide insoliti miraculi ostensione

recreati laudes omnipotenti Dei dederunt. Huius enim uini miraculosi

sapor solito graciosior erat, et odor in propinatoris pollice quamdiu

suruixit redoleuit.

[Sidenote °19: R1 164d]

[Sidenote °20: R2 130a]

19. Die quadam cum in uia incederet, nephandissimi latrones eum

comprehendentes, caput beati uiri radere ceperunt. Set quod

peruersitas hominis delere uoluit, diuina pietas ad magni mirac[u]li

ostensionem conuertit. Rassorum enim capillorum loco alii statim

capilli cresceba[n]t.[°19] Quo miraculo latrones perculsi,[°20] ad

ueritatis semitam sunt conuersi, ac deinceps diuine milicie sub tanto

duce seruientes, in sancta conuersacione uitam finierunt.

20. Alio tempore bonus pastor peccora pascens, tres pauperes ei

occurrerunt. Quorum primo capam, secundo pallium, tercio tunicam

contulit [secundo tunicam, tercio pallium eius tulit, R2]. Abeuntibus

uero illis, uiri quidam, secularis uite professores, aduenierunt. A

quibus quoniam uestimentorum expertum se uideri erubuit, adiutor in

opportunitatibus Dominus aqua eum circumdedit adeo, quod preter

caput nullum membrum illi uidere potuerunt. Sed postquam hii uiri

transierunt, aqua ilia mox disparuit [desperauit MSS.].

21. Elapso post hoc tempore, quidam satellites diabuli uirum quendam

iuxta monasterium eius commorantem interficere conabantur. Quem beato

uiro pro eo orante Deus mirabiliter eripuit. Illi [illium MSS.] enim

eundem uirum iugulantes statuam quandam lapideam percuciebant. Quo

tandem percepto, latrones corde compuncti, ad pastorem animarum

Queranum properant, culpam humiliter recognoscunt, atque uite sue

emendato calle, sub iugo Christi usque ad mortem fideliter seruierunt.

[Sidenote °21: R2 165a]

22. Hiis atque aliis perplurimis gloriosissimus Christi miles tamquam

luminare quod diei presidet fulgens, ad occasum naturalis cursus

deueniens correptus infirmitate graui appropinquiuit. Sed quia qui

perseuauerit usque in finem his salus erit, ideo athleta Christi, non

solum se in bello huius certaminis confortans, uerum et animos ad

uincendum inuitans, lapidem quo capiti supposito soporis modicum

corpori hactenus indulgebat, humeris etiam fecit subponi; sanctamque

eleuans manum fratres benedixit et uiatici salutaris perceptione

munitus, spiritum celo reddidit. Exiens enim beata illa anima de

corpore, chori angelorum [angelorum _omitted_ R2] cum ympnis et

canticis[°21] illam in Dei gloriam assumpserunt.

[Sidenote °22: R2 130b]

23. Beatissimus quoque abbas Christi Columba, audito sancti Kerani

obitu, egregium de ipso composuit ympnum: eumque ad [de MSS.]

Cluaynense secum detulit monasterium, ubi prout decuit hospicio

honorifice susceptus est. Ympnum uero abbas qui tunc preerat,

ceterique qui eum audierant, multis et ma[°22]gnis laudibus

extulerunt. Discedens autem inde Sanctus Columba, de sacro sancti

Kerani sepulchro humum secum detulit, sciens in spiritu quam utile hoc

foret contra futura pelagi pericula. In parte enim maris que tendit

uersus Iense monasterium, est maximum transeuntibus periculum, tum

propter fluminum impetuositatem, tum propter maris angustiam, itaque

naues circumuoluuntur, atque in rota mouentur; ac frequenter sic

submerguntur. Scille enim atque Caribdi merito asi[mi]latur, uelim

periculositate perfecta tristique [-teque MSS.] nautis malum ibi

subministratur. Ad hoc eurippum ipsi peruenientes, repentino ceperunt

in eum delabi cursu; quumque nil preter mortem [Quumque uelut propter

mortem R2] sperantes, et quia iam quasi tetris essent abyssi faucibus

deuorandi, tunc sanctus Columba prefati pulueris de tumba beati Kerani

assumpti aliquid assumens, mare in ipsum immisit. Res mira ac nimium

stupenda tunc accidit; dicto [uicto MSS.] namque cicius tempestas illa

seua cessauit ac transitum eis tranquillum administrauit. Vere iusti

in perpetuum uiuunt; cum quibus beatus Queranus corregnat, cuius

sepulchri terra uel puluis mare sedauit [cedauit MSS.], corda

trepidancium in fide solidauit, et ad bonum operandum irrigauit.

Beatus ergo Keranus non solum uiuit Deo, cui inseperabiliter adheret,

uerum et hominibus quibus beneficia oportuno tempore impendit.

The Latin & Irish Lives of Ciaran Translations Of Christian Literature. Series V. Lives Of The Celtic Saints · 第 181 / 184 题