FRAUS RETECTA EST QUUM MAGNUS DUX MICHAEL

Adamantes denuo Auro complectendos ad Gemmarium mittit.

Opus haud esse existimabam articulum qui sequebatur legere, vidi enim

ictu oculi quid evenisset. Inde etiam intellexi quare Crochard gemmas

adulterinas conservasset — usum enim earum capturus erat. Ubi tamen

et quando commutatio facta sit, divinare tantum queo; unum tamen

certum esse debet: duæ septimanæ a tempore furti satis erant otii quo

prædam ipse divendere posset. Sortem Magni Ducis misertus sum; etiam

magis dolui vicem præclarissimi heri Pigot; nihilo tamen secius quis

non miraretur alacritatem et pernicitatem hominis qui hos

spoliaverat? Mirabar quis Mazarin emisset. Is certe adamas venditu

difficillimus fuit. Poterat utique in frusta secari — verum hoc

sacrilegium futurum erat!

Quæstioni tamen huic paullo post responsum est singulari quodam modo

— tali nempe ut eo narrando plurimi diurnorum antes explerentur,

magnamque voluptatem vulgo Francico, comœdiæ amantissimo afferret,

quique nostri Crochard famam mirum in modum augeret et diffunderet.

Quodam mane in novis personalibus diurni Le Matin notitia edita erat

hunc fere in modum:

“Hero Rectori Musei Louvre:

“Boná fortuná mihi contigit adamante rosaceo, Mazarin appellato

\ potiri. In animo mihi est tuis eum collectaneis restaurare, ne

\ amplius populum imitamento vitreo picto fallere necessarium

\ videatur. Insigni mihi erit voluptati gemmam hanc tibi donare

\ cum omni honoris testimonio, si modo Sua Celsitudo, Magnus Dux

\ Michael, velut donationis socius, sua voluntate mihi

\ adstipulari velit. Quodsi vero negaverit, tristi muneri ducam

\ adamantem, quandoquidem propter magnitudinem usui meo minus

\ aptum reperio, in frustula secari. Libens tamen spero Magnum

\ Ducem assensum mihi non negaturum.

“Crochard, Ille Invincibilis.”

Quid poterat Magnus Dux statuere? Recusaturus risui vulgi compitorum

se obiecisset. Præterea nihil quod necdum amiserat erat amissurus.

Prohinc haud exspectandá gratía partem donatoris præstitit. Biduo

post director Louvre super scriptoriam suam manipulum reperit; quo

evoluto, Mazarin invenit. Quum viseris Louvre, in vitreo speculario,

honoris loco, in Apollinis loculamentis, custode adstante, adamantem

eum conspicies. Historia tamen huius restitutionis factæ e memoria

hominium sensim oblivione deleri incipit.

Crochard vero? Nescio. Quoque mane nova Parisiaca lectitare consuevi,

rimando, si quo modo Invincibilis ille nova quadam metamorphosi

alicubi compararet. Epistolium suum quadraturá complexum sub oculis

ante scriptoriam meam pendet, idque quotidie lectito. Una eius

sententia perpetuo mihi in memoria versatur:

“Confido ita mihi aliquando a fortuna fautum iri, ut in cœpto quodam

tecum in vices iuncti simus — exitus cuius profecto vicissitudinibus

miris haud cariturus sit.”

Et ego confido mihi concessum iri ut molimento ei interesse possim!

Finis.

1. Fucata, adulterína, falsa.

2. Coronis, -idis, f.: moris quondam fuit, et usque est fere apud

\ multos, post nomen subscriptum litteras adiicere m. p., manu

\ propriá, ita sæpe affectata et depravata, ut iam non litteræ

\ sed confusæ lineæ, vanaque linearum ornamenta esse viderentur,

\ cuius rei vestigia supersunt, quamquam qui id faciunt,

\ nesciunt quid faciant. Idem evenit de verbo Finis, ex quo

\ coronas et corollas finxerunt.

3. Hodie octo, Latinitate sequiori, h. e. ævi Christiani, ex quo

\ calendario Christiano utimur, ex hodie octo phrasis usu venit

\ ad septimanam sequentem indicandam, seu, rectius, octo dies.

\ Phrasis itaque significat octo diebus a die hodierno. Vicissim

\ hodie octo, diebus octo ante hodiernum diem.

E-book notes

Transcriber’s Notes

In a few footnotes single digits numbers occur after a verb. These

are not typos but indicate the conjugation a verb belongs to.

All occurrences of ligatures have been replaced by ‘ae’ and ‘oe’

respectively.

Several typos concerning quotes have been corrected (not in

multi-paragraph quotes).

Additionally the following typos have been corrected:

* Caput I:

* pagellam iucurie contuetur → pagellam incurie contuetur

* Caput II:

* ac satium duxi → ac satius duxi

* leva autem manu → læva autem manu

* in mentem mihi vehit → in mentem mihi venit

* Caput III:

* tibi am memoravi → tibi iam memoravi

* in fauce ima occurit → in fauce ima occurrit

* me anspectans → me adspectans

* Caput IV:

* respondit miratus → respondi miratus (checked against

\ English edition)

* generalia indicaia → generalia indicia

* Caput V:

* praterivisse oportebat → præterivisse oportebat

* Caput VI:

* Quisnam adiunt → Quisnam adiuvit

* Footnote "Anthrax . . .": tamen cabonem → tamen carbonem

* Caput VII:

* infensum fuisse. → infensum fuisse? (checked against

\ English edition)

* Caput VIII:

* nortua est → mortua est

* Caput IX:

* novit secretum huis veneni → novit secretum huius veneni

* Caput X:

* cuiusque rei grauioris → cuiusque rei gravioris

* est occassio → est occasio

* solius colius collocutionis → solius collocutionis (error

\ due to page break)

* Caput XI:

* basilisci oculorum instar micanste → basilisci oculorum

\ instar micante

* Caput XII:

* de iso arcano homine → de isto arcano homine

* Footnote "Hirquitallio . . .": virilitatem affectnas →

\ virilitatem affectans

* Caput XIII:

* a suius moribus → a cuius moribus

* scistitata esset → sciscitata esset

* in sua esset patestate → in sua esset potestate

* Accessi igitur adscriptoriam → Accessi igitur ad

\ scriptoriam

* Caput XV:

* oculosqu clausit → oculosque clausit

* matrona velata immisericoris → matrona velata immisericors

* in subteglino → in subtegulino

* Mendacim est. → Mendacium est.

* amere mulieri nefas est? → amari mulieri nefas est?

* Cosilium ceperat → Consilium ceperat

* testem eus rei → testem eius rei

* satis constentaneum → satis consentaneum

* Caput XVI:

* nec prætera dubitandum → nec præterea dubitandum

* admodum partæsam fuisse → admodum pertæsam fuisse

* siquo modo → si quo modo

* ut iis abuit → ut iis abuti

* Deniqe → Denique

* Ullasne omplius → Ullasne amplius

* Nullas omplius → Nullas amplius

* oculos in tapetas defixios → oculos in tapetas defixos

* Parisiis advisset → Parisiis adivisset

* summi fui ingenii → summi fuit ingenii

* occidit Druet → occidit Drouet

* Caput XVII:

* cum quadrente → cum quadrante

* oboculos ei posui → ob oculos ei posui

* Caput XVIII:

* resdondit Godfrey → respondit Godfrey

* Godfrey iterum erubuit. → Goldberger iterum erubuit.

\ (checked against English edition)

* sive Vantide → sive Vantine

* Caput XIX:

* sursumrepere animadverti → sursum repere animadverti

* Caput XX:

* cadveris ibi iacentis → cadaveris ibi iacentis

* facinus perfieiemus → facinus perficiemus

* Caput XXI:

* sit similima → sit simillima

* Armand sequveremini → Armand sequeremini

* facilo id effecturus → facile id effecturus

* decuriæ Viæ Vigessimæ → decuriæ Viæ Vigesimæ

* Caput XXII:

* Viæ Vigessimæ Tertiæ → Viæ Vigesimæ Tertiæ

* caput attolere → caput attollere

* tu igitur gratia → tui igitur gratia (checked against

\ English edition)

* siquem alium → si quem alium

* e meculatura → e maculatura

* Caput XXIII:

* vestigio peregrinæ enuntioationis → vestigio peregrinæ

\ enuntiationis

* Caput XXIV:

* mores Granci → mores Franci

* proditur fuit → proditor fuit

* Footnote "Ostentaria . . .": ita ut nestro → ita ut nostro

* Caput XXV:

* ad plentitudinem → ad plenitudinem

* ostestans parvum cumulum → ostentans parvum cumulum

* secum habera solebat → secum habere solebat

* historio eximius → histrio eximius

* bipedum stultisimme → bipedum stultissime

Mysterium Arcae Boulé · 第 11 / 12 题