Si vultis me super vos, sicut et iuris mei est, imperare, oportebit
vos fore mihi obedientes tam ad mortem quàm ad vitam.
Et respondentes dicunt.
Nos faciemus quicquid praeceperitis.
Túncque Imperator addit hæc verba: Ergo scitote, quod ex nunc verbum meum
acutum et scindens erit vt meus ensis: [Sidenote: i. cathedra.] Pergit
quóque sessum in suo Philtro nigro super pauimentum in conspectu throni
expanso, et cum ipso Philtro eleuatur ab omnibus, et infertur Imperij
solio, ac coronatur diademate præcedentis Imperatoris.
De inde singuli principes, et singuæ ciuitates, oppida, et villæ per
vniuersum imperium mittunt ei munera iocalia, vasa, pannos, equos,
elephantes, aurum, argentum, et lapides preciosos, quorum, qualium, et
quantorum vix vel in numero haberi potest aestimatio.