MAGNIFICE RECTOR,

Perquam gratae nobis fuere literae tuae plenissimae illa

humanitate, proximis hisce diebus ad nos datae, in quibus

Dublinensis Academiae nomine moerorem nostrum de obitu Viri

illustrissimi Petri Francisci Xaverii de Ram, tuae doloris

participatione levare voluisti, unaque significasti

Dublinensem Academiam jam nunc hoc quoque curare, ut brevi,

in suo coetu, oblato peculiari Sacrificio, publicis votis

precibusque aeterna requies animae illustrissimi Viri a Deo

expectatur.

Itaque facere non possum, Magnifice Rector, quin nostrae

Academiae nomine tibi gratias quam maximas agam tam ob hoc

germanae caritatis indicium quam ob illam doloris officiosam

significationem.

Immanem profecto jacturam facimus in amissione Viri qui, ut

recte dicis, Magnifice Rector, renascentis Lovaniensis

Academiae quodam modo pater fuit, et diuturno tempore

gubernator prudentissimus, et praecipuum ejus lumen et decus

et ornamentum; quem nos quidem eodem desiderio lugemus quo

filii parentem.

Reliquum est, ut Dublinensi Academiae, quam tu, Magnifice

Rector, sapientissime moderaris et nos praecipuo quodam

amore complectimur, prospera quaevis exoptemus; quod magnam

certe partem praestiterimus, si, quod enixe facimus, Deum

precamur ut te illi Academiae quam diutissime servet.

The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, August 1865 · 第 35 / 40 题