CXV.

Mentula habes instar triginta iugera prati,

Quadraginta arvi: cetera sunt maria.

Cur non divitiis Croesum superare potissit

Vno qui in saltu totmoda possideat,

Prata, arva, ingentes silvas saltusque paludesque 5

Vsque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?

Omnia magna haec sunt, tamen ipse's maximus ultro,

Non homo, sed vero mentula magna minax.

The Carmina of Caius Valerius Catullus · 第 359 / 372 题