CX.

Aufilena, bonae semper laudantur amicae:

Accipiunt pretium, quae facere instituunt.

Tu quod promisti, mihi quod mentita inimica's,

Quod nec das et fers saepe, facis facinus.

Aut facere ingenuaest, aut non promisse pudicae, 5

Aufilena, fuit: sed data corripere

Fraudando + efficit plus quom meretricis avarae,

Quae sese tota corpore prostituit.

The Carmina of Caius Valerius Catullus · 第 344 / 372 题