CI.

Multas per gentes et multa per aequora vectus

Advenio has miseras, frater, ad inferias,

Vt te postremo donarem munere mortis

Et mutam nequiquam adloquerer cinerem,

Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, 5

Heu miser indigne frater adempte mihi.

* * * *

Nunc tamen interea haec prisco quae more parentum

Tradita sunt tristes munera ad inferias,

Accipe fraterno multum manantia fletu,

Atque in perpetuom, frater, ave atque vale. 10

The Carmina of Caius Valerius Catullus · 第 317 / 372 题