LXXXXVII.

Non (ita me di ament) quicquam referre putavi,

Vtrumne os an culum olfacerem Aemilio.

Nilo mundius hoc, niloque immundior ille,

Verum etiam culus mundior et melior:

Nam sine dentibus est: dentes os sesquipedales, 5

Gingivas vero ploxeni habet veteris,

Praeterea rictum qualem diffissus in aestu

Meientis mulae cunnus habere solet.

Hic futuit multas et se facit esse venustum,

Et non pistrino traditur atque asino? 10

Quem siqua attingit, non illam posse putemus

Aegroti culum lingere carnificis?

The Carmina of Caius Valerius Catullus · 第 305 / 372 题