Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam De me: Lesbia me dispeream nisi amat. Quo signo? quia sunt + totidem mea: deprecor illam Absidue, verum dispeream nisi amo.